Kitap 14
7.16
Et eodem impetu Domitianum praecipitem per scalas itidem funibus constrinxerunt, eosque coniunctos per ampla spatia civitatis acri raptavere discursu. Iamque artuum et membrorum divulsa compage, superscandentes corpora mortuorum, ad ultimam truncata deformitatem, velut exsaturati mox abiecerunt in flumen.
7.17
Incenderat autem aulem audaces usque ad insaniam homines ad haec quae nefariis egere conatibus, Luscus quidam curator urbis subito visus, eosque ut heiulans baiolorum praecentor, ad expediendum quod orsi sunt, incitans vocibus crebris. Qui haut baud longe postea ideo vivus exustus est.
7.18
Et quia Montius inter dilancinantium manus spiritum efflaturus, Epigonum et Eusebium, nec professionem nec dignitatem ostendens, aliquotiens increpabat, aequisoniaequisoni, Traube; qui sint, V2. his magna quaerebantur industria, et nequid intepesceret, Epigonus e CiliciaCilicia, Clark, Her.; e Lycia, EG; haec licia, V. philosophus ducitur, et Eusebius ab Emissa Pittacas cognomento, concitatus orator, cum quaestor non hos sed tribunos fabricarum insimulasset, promittentes armorum, si novae res agitari coepissent.coepissent, EG; conperissent, PB; conpissent, V.