Kitap 14
7.12
Hinc ille commotus, ut iniusta perferens et indigna, praefecti custodiam protectoribus mandaverat fidis. Quo conperto Montius tune quaestor, aceracer, Gronov; afen, V; Afer, Bentley, Kiessling. quidem sed ad lenitatem propensior, consulens in commune, advocatos palatinarum primos scholarum allocutus est mollius, docens nec decere haec fieri nec prodesse, addensque vocis obiurgatorio sonu, quod si id placuerit, post statuas ConstantiiConstantii, Valesius; Constantini, V. deiectas, super adimenda vita praefecto conveniet securius cogitari.
7.13
His cognitis Gallus ut serpens appetitus telo vel saxo, iamque spes extremas opperiens, et succurrens saluti suae quavis ratione, colligiones iussit armatos, et cum starent attoniti, districta district dentium acie stridens, Adeste inquit viri fortes mihi periclitanti vobiscum.
7.14
Montius nos tumore tumre inusitato quodam et novo, ut rebelles et maiestati recalcitrantes Augustae, per haec quae strepit incusat, iratus nimirum, quod contumacem praefectum, quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem, formidine tenus iusserim custodiri.
7.15
Nihil morati post haec militares avidi saepe turbarum, adorti sunt Montium primum, qui devertebat in proximo, levi corpore senem atque morbosum, et hirsutis resticulis cruribus eius innexis, divaricatum sine spiramento ullo ad usque praetorium traxere praefecti.