Kitap 14
1.6
Excogitatum est super his, ut homines quidam ignoti, vilitate ipsa parum cavendi, ad colligendos rumores per Antiochiae latera cuncta destinarentur, relaturi quae audirent. Hi peragranter et dissimulanter honoratorum circulis assistendo, pervadendoque divites domus egentium habitu, quicquid noscere poterant vel audire, latenter intromissi per posticas in regiam, nuntiabant, id observantes conspiratione concordi, ut fingerent quaedam, et cognita duplicarent in peius, laudes vero supprimerent Caesaris, quas invitis compluribus formido malorum impendentium exprimebat.
1.7
Et interdum acciderat, ut siquid in penetrali secreto secroto , nullo citeriorisciterioris, vulgo; citeriora eis, V. vitae ministro praesente, paterfamilias uxori susurrasset in aurem, velut Amphiarao referente aut Marcio, quondam vatibus inclitis, postridie disceret imperator. Ideoque etiam parites arcanorum soli conscii timebantur.
1.8
adolescebat Adulescebat autem obstinatum propositum erga haec et similia sinilia multa scrutandi,scrutandi, V; scrutanda, Bent.; scrutantis, sugg. by Clark, cf. xxx. 5, 5; xv. 3, 2. stimulos admovente regina, quae abrupte mariti fortunas trudebat in exitium praeceps, cum eum potius lenitate feminea ad veritatis humanitatisque viam reducere utilia suadendo deberet, ut in Gordianorum actibus factitasse Maximini truculenti illius imperatoris retulimus coniugem.