Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 14

6.25 Ex turba vero imae sortis et paupertinae, in tabernis aliqui pernoctant vinariis, non nulli sub velabrisnonnulli sub velabris (nonnulli, G; uelariis, Gardt.), Her.; [ul_]ariis non nullis velabris, V. umbraculorum theatralium latent, quae, Campanam imitatus lasciviam, Catulus in aedilitate sua suspendit omnium primus; aut pugnaciter aleis certant, turpi sono fragosis naribus introrsum reducto spiritu concrepantes; aut quod est studiorum omnium maximum ab ortu lucis ad vesperam sole fatiscunt vel pluviis, per minutiasper minutias, Lind.; perminuas, V. aurigarum equorumque praecipua vel delicta scrutantes.
6.26 Et est admodum mirum videre plebem innumeram, mentibus ardore quodam infuso, e dimicationum curulium eventu pendentem. Haec similiaque memorabile nihil vel serium agi Romae permittunt. Ergo redeundum ad textum.
7.1 Latius iam disseminata licentia, onerosus bonis omnibus Caesar, nullum post haec adhibens modum, orientis latera cuncta vexabat, nec honoratis parcens nec urbium primatibus nec plebeis.
7.2 Denique Antiochensis Antiochensis, Lind.; antichisis, V. ordinis vertices sub uno elogio iussit occidi, ideo efferatus, quod ei celeraricelerari, Wagner; celebrari, V. vilitatem intempestivam urgenti, cum impenderet inopia, gravius rationabili responderunt; et perissent ad unum, ni comes orientis tunc tune Honoratus fixa constantia restitisset.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi