Kitap 14
6.13
Hacque affabilitate confisus, cum eadem postridie feceris, ut incognitus haerebis et repentinus, hortatore illo hesterno suos enumerando,suos, scripsi; varia or foenera enumerando, Wagner; clientes n., suggested by Clark; te non n., Pet.; inter miracula n., Novák; numerando, preceded by lac. of 5 letters, V. qui sis vel unde venias diutius ambigente. Agnitus vero tandem et asscitus in amicitiam, si te salutandi assiduitati dederis triennio indiscretus, et per totidem dierumdierum, added by Val.; V omits. defueris tempus, reverteris ad paria perferenda, nec ubi esses interrogatus, et ni inde miserni inde miser, Novák; et non temisero, in lac. of 10 letters, V2. discesseris, aetatem omnem frustra in stipite conteres summittendo.
6.14
Cum autem commodiscommodis, Val.; cum autem commotus, in lac. oF 15 letters, V2. intervallata temporibus, convivia longa et noxia coeperint apparari, vel distributio sollemnium sportularum, anxia deliberatione tractatur, an exceptis his quibus vicissitudo vicissitude debetur, peregrinum invitari conveniet, et si digesto plene consilio, id placuerit fieri, is adhibetur qui pro domibus excubat aurigarum, aut artem tesserariam profitetur, aut secretiora quaedam se nosse confingit.
6.15
Homines enim eruditos et sobrios, ut infaustos et inutiles vitant, eo quoque accedente, quod et nomenclatores, assueti haec et talia venditare, mercede accepta, lucris quosdam et prandiis inserunt subditicios ignobiles et obscure.