Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 14

6.4 Eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod annis circumcluditur fere trecentis, circummurana pertulit bella; deinde aetatem ingressus adultam, post multiplices bellorum aerumnas, Alpes transcendit et fretum; in iuvenem erectus et virum, ex omni plaga quam orbis ambit immensus, reportavit laureas etlaureas et, Kiessling; laureace, V. triumphos; iamque vergens in senium, et nomine solo aliquotiens vincens vincins , ad tranquilliora vitae discessit.
6.5 Ideo urbs venerabilis, post superbas efferatarum gentium cervices oppressas, latasque leges, fundamenta libertatis et retinacula sempiterna, velut frugi parens et prudens et dives, Caesaribus tamquam liberis suis regenda patrimonii iura permisit.
6.6 Et olim licet otiosae sint tribus, pacataeque centuriae, et nulla suffragiorum certamina, sed Pompiliani redierit securitas temporis, per omnes tamen quot orae sunt partesquequot orae sunt partesque, Seguine, Clark; quotque sunt partes quae, V. terrarum, ut domina suscipitur et regina, et ubique patrum reverenda cum auctoritate canities, populique Romani nomen circumspectum et verecundum.
6.7 Sed laeditur hic coetuum magnificus splendor, levitate paucorum incondita, ubi nati sunt non reputantium, sed tamquam indulta licentia vitiis, ad errores lapsorum atqueatque, Harmon, c.c., Clark; ac, Eyssen.; ad, V. lasciviam. Ut enim Simonides lyricus docet, beate perfecta ratione victuro, ante alia patriam esse convenit gloriosam.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi