Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 14

6.1 Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam,urbem aeternam, E2A; ur (lac. of 8 letters) nam, V1, urbem etate nam, V2. ultra modum delatae dignitatis sese efferens insolenter, vir quidem prudens, et forensium negotiorum oppido gnarus, sed splendore liberalium doctrinarum minus quam nobilem de, uerat institutus. Quo administrante seditiones sunt concitatae graves ob inopiam vini, cuiuscuius, C. F. W. Müller; huius, V. avidis usibus vulgus intentum, ad motus asperos excitatur et crebros.
6.2 Et quoniam mirari posse quosdam peregrinos peregriaos existimo, haec lecturos forsitan (si contigerit), quam ob rem cum oratio ad ea monstranda deflexerit quae Romae geruntur, nihil praeter seditiones narrator et tabernas et vilitates harum similis alias, summatim causas perstringam, nusquam a veritate sponte propria digressurus.
6.3 Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna, plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi