Thesauros Edebiyat Tarih Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Kitap 14

4.1 Saraceni tamen nec amici nobis umquam nec hostes optandi, ultro citroque discursantes, quicquid inveniri poterat momento temporis parvi vastabant, milvorum rapacium similes, qui si praedam dispexerint celsius, volatu rapiunt celeri, ac siac si, Mommsen; aut si, V. impetraverint, non immorantur.
4.2 Super quorum moribus licet in actibus principis Marci, et postea aliquotiens memini rettulisse,memini rettulisse, Kiessling; meminerit tulisse, V. tamen nunc quoque pauca de eisdem expediam carptim.
4.3 Apud has gentes genes , quarum exordiens initium ab Assyriis, ad Nili cataractas porrigitur, et confinia Blemmyarum, omnes pari sorte sunt bellatores, seminudi coloratis sagulis pube tenus amicti, equorum adiumento pernicium graciliumque camelorum per diversa reptantes, in tranquillis vel turbidis rebus; nec eorum quisquam aliquando stivam apprehendit, vel arborem colit, aut arva subigendo quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta, sine lare sine sedibus fixis aut legibus; nec idem perferunt diutius caelum, aut tractus unius sol illis umquam placet.
4.4 Vita est illis semper in fuga, uxoresque mercennariae conductae ad tempus ex pacto, atque (ut sit species matrimonii,) dotis nomine futura coniunx hastam et tabernaculum offert marito, post statum diem (si id elegerit,) discessura dliscessura , et incredibile est quo ardore apud eos in veneremin venerem, W2 BG; in venere, Traube; invenir,, V. uterque solvitur sexus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi