2.7
Timosthenes vero, qui conscripsit circumnavigationes, tradit duodecim ventos, inter aparctiam et cæciam medium ponens boream, inter eurum et notum Phœnicem, qui et euronotus, inter notum et Libem leuconotum, qui alias Libonotus, inter apactiam et argesten Thrasciam, quem accolæ etiam circium appellant. Gentes autem in extremis partibus habitare hasce: Bactrianos sub apeliote, Indos sub euro, sub Phœnice mare Rubrum esse et Æthiopiam, sub noto Æthiopiam ultra Ægyptum, sitam ad leuconotum Garamantas, qui supra Syrtes colunt, ad Libem occidentales supra Mauros Æthiopes, ad zephyrum vero columnae Herculis et initia Africæ et Europæ, ad argestem Iberiam, qua nunc Hispania, ad Thraciam [Celtas iisque propinque, ad aparctiam, Scythas supra Thraciam, ad boream Pontum, Mæotin ac Sarmatas, ad cæciam mare Caspium et Sacas.
[Circumnavigatio marium]
3.8
Syrtis Major stadiorum est 5000, Minor stadiorum 1600. Fauces maris Adriatici, quod nonnulli vocant Ionium pelagus, traiectum habent stadiorum 700, a promontorio Iapygiæ ad montes Ceraunios Epiri.