Thesauros Edebiyat geography Geographiae Informatio

Geographiae Informatio

Geographiae Informatio Agathemerus
1.4 Continentes ἤπειροι appellantur quod quasi ἄπειροι, infinitæ, esse putabantur ob ignorationem. Asia dicta est ab ἆσσον, quod propinqua est ex Europa in illam euntibus, sive terrestri itinere, sive navali secundum insulas ex ordine sitas, quales sunt Eubœa, Andros, Tenos, Myconos, Icaria, Samos, Mycale. Europa dicta est a latitudine. Libya Græcis parum cognita erat; incolæ a gente insigni Libyes dicti sunt verbo phœnicio, quasi leones. Oceanus dictus ab eo quod cito circa terram perticit.
1.5 Dicæarchus autem definit orbem terrarum non aquis, sed ductu lineæ cujusdam mere rectæ, a columnis Herculis per Sardiniam, Siciliam, Peloponnesum, Cariam, Lyciam, Pamphyliam, Ciliciam et Taurum, et inde usque ad Imaum actæ: secundum quam alias orbis partes boreales, alias australes nominat.

[De ventis.]

2.6 Venti autem flant ab æquinoctiali ortu apeliotes, ab occasu equinoctiali zephyrus, a meridie notus, a septentrione aparctias, ab æstivi tropici ortu cæcias, dein ab ortu æquinoctiali apeliotes, ab hiberno denique eurus; rursum ab occasu hiberno Libs, deinde ab occasu æquinoctiali zephyrus, ab occasu vero æstivo argestes vel Olympias; tandem notus et aparctias adversi flant. Sunt igitur octo.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi