Kitap 9
Turbato monstris Latio cladisque futurae
signa per Ausoniam prodentibus inrita diuis,
haud secus ac si fausta forent et prospera pugnae
omina uenturae, consul traducere noctem
exsomnis telumque manu uibrare per umbras
5
ac modo segnitie Paulum increpitare, modo acris
exercere tubas nocturnaque classica uelle.
nec minor in Poeno properi certaminis ardor.
erumpunt uallo fortuna urgente sinistra
consertaeque manus. nam sparsi ad pabula campis
10
uicinis raptanda Macae fudere uolucrem
telorum nubem. ante omnis inuadere bella
Mancinus gaudens hostilique unguere primus
tela cruore cadit, cadit et numerosa iuuentus.
nec pecudum fibras Varro et contraria Paulo
15
auspicia incusante deum compesceret arma,
ni sors alterni iuris, quo castra reguntur,
arbitrium pugnae properanti in fata negasset.
quae tamen haud ualuit perituris milibus una
plus donasse die. rediere in castra, gemente
20
haud dubie Paulo, qui crastina iura uideret
amenti cessura uiro, frustraque suorum
seruatas a caede animas. nam turbidus ira
infensusque morae dilata ob proelia ductor
Sicine, sic inquit ‘grates pretiumque rependis,
25
Paule, tui capitis? meruerunt talia, qui te
legibus atque urnae dira eripuere minanti?
tradant immo hosti reuocatos ilicet enses,
tradant arma iube, aut pugnantum deripe dextris.
sed uos, quorum oculos atque ora umentia uidi,
30
uertere cum consul terga et remeare iuberet,
ne morem et pugnae signum expectate petendae.
dux sibi quisque uiam rapito, cum spargere primis
incipiet radiis Gargana cacumina Phoebus.
pandam egomet propere portas. ruite ocius atque hunc
35
ereptum reuocata diem.’ sic turbidus aegra
pestifero pugnae castra incendebat amore.
At Paulus, iam non idem nec mente nec ore,
sed qualis stratis deleto milite campis
post pugnam stetit, ante oculos atque ora futuro
40