Kitap 7
arma tulit, clipeo amplexus terramque polumque
maternumque fretum totumque in imagine mundum.
Cassarum sedet irarum spectator et alti
celsus colle iugi domat exultantia corda
infractasque minas dilato Marte fatigat
125
sollers cunctandi Fabius, ceu nocte sub atra
munitis pastor stabulis per ouilia clausum
impauidus somni seruat pecus: effera saeuit
atque impasta trucis ululatus turba luporum
exercet morsuque quatit restantia claustra.
130
Inritus incepti mouet inde atque Apula tardo
arua Libys passu legit ac nunc ualle residit
conditus occulta, si praecipitare sequentem
atque inopinata detur circumdare fraude,
nunc nocturna parat caecae celantibus umbris
135
furta uiae retroque abitum fictosque timores
adsimulat, tum castra citus deserta relicta
ostentat praeda atque inuitat prodigus hostem:
qualis Maeonia passim Maeandrus in ora,
cum sibi gurgitibus flexis reuolutus oberrat.
140
nulla uacant incepta dolis: simul omnia uersat
miscetque exacuens uaria ad conamina mentem,
sicut aquae splendor radiatus lampade solis
dissultat per tecta uaga sub imagine uibrans
luminis et tremula laquearia uerberat umbra.
145
iamque dolore furens ita secum immurmurat ira:
‘Obuia si primus nobis hic tela tulisset,
nullane nunc Trebiae et Trasimenni nomina? nulli
lugerent Itali? numquam Phaethontius amnis
sanguinea pontum turbasset decolor unda?
150
inuentum, dum se cohibet terimurque sedendo,
uincendi genus. en quotiens, uelut obuius iret,
discinxit ratione dolos fraudesque resoluit.’
haec secum, medio somni cum bucina noctem
diuideret, iamque excubias sortitus iniquas
155
tertius abrupta uigil iret ad arma quiete.
uertit iter Daunique retro tellure relicta
Campanas remeat notus populator in oras.
hic uero, intrauit postquam uberis arua Falerni
(diues ea et numquam tellus mentita colono),
160