Kitap 7
iam sibimet metuens, spirantem dentibus imis
reiectat praedam et uacuo fugit aeger hiatu.
†tum demum, Tyriis quas circumfuderat atra
tempestas, Stygiae tandem fugere tenebrae.
torpebant dextrae, et sese meruisse negabant
725
seruari, subitisque bonis mens aegra natabat:
ut, qui conlapsa pressi iacuere ruina,
eruta cum subito membra et nox atra recessit,
coniuent solemque pauent agnoscere uisu.
Quis actis senior numerato milite laetus
730
collis et tuto repetebat in aggere castra.
ecce autem e media iam morte renata iuuentus
clamorem tollens ad sidera et ordine longo
ibat ouans Fabiumque decus Fabiumque salutem
certatim et magna memorabant uoce parentem.
735
tum qui partitis dissederat ante maniplis
Sancte ait ‘o genitor, reuocato ad lucis honorem
si fas uera queri, cur nobis castra uirosque
diuidere est licitum? patiens cur arma dedisti,
quae solus rexisse uales? hoc munere lapsi
740
aeternas multo cum sanguine uidimus umbras.
ocius huc aquilas seruataque signa referte.
hic patria est, murique urbis stant pectore in uno.
tuque dolos, Poene, atque astus tandem exue notos:
cum solo tibi iam Fabio sunt bella gerenda.’
745
Haec ubi dicta dedit, mille hinc, uenerabile uisu,
caespite de uiridi surgunt properantibus arae.
nec prius aut epulas aut munera grata Lyaei
fas cuiquam tetigisse fuit quam multa precatus
in mensam Fabio sacrum libauit honorem.
750