Kitap 4
Haec ait atque agmen Ticini flectit ad undas.
caeruleas Ticinus aquas et stagna uadoso
perspicuus seruat turbari nescia fundo
ac nitidum uiridi lente trahit amne liquorem.
uix credas labi: ripis tam mitis opacis
85
argutos inter uolucrum certamine cantus
somniferam ducit lucenti gurgite lympham.
Iamque sub extremum noctis fugientibus umbris
lux aderat, Somnusque suas confecerat horas.
explorare locos consul collisque propinqui
90
ingenium, et campis quae sit natura, parabat.
par studium Poeno similesque in pectore curae.
ergo aderant rapidis equitum comitantibus alis.
Verum ubi commoto docuerunt puluere nubes
hostem ferre gradum, et propius propiusque sonoro
95
quadrupedum cornu tellus gemit, ac simul acer
uincentum lituos hinnitus saeuit equorum,
Arma, uiri, rapite arma, uiri, dux instat uterque.
ambobus uelox uirtus geminusque cupido
laudis et ad pugnas Martemque insania concors.
100
Haud mora. iam tantum campi dirimebat ab ictu
quantum impulsa ualet comprendere lancea nodo,
cum subitum liquida non ullis nubibus aethra
augurium mentes oculosque ad sidera uertit.
accipiter medio tendens a limite solis
105
dilectas Veneri notasque ab honore Diones
turbabat uiolentus aues atque unguibus idem,
idem nunc rostro, duris nunc ictibus alae,
ter quinas dederat saeua inter uulnera leto.
nec finis satiesue, noui sed sanguinis ardor
110
gliscere, et urgebat trepidam iam caede priorum
incertamque fugae pluma labente columbam,
donec Phoebeo ueniens Iouis ales ab ortu
in tenuis tandem nubis dare terga coegit.
tum uictrix laetos signa ad Romana uolatus
115
conuertit, prolesque ducis qua parte decora
Scipio quassabat puerilibus arma lacertis,
clangorem bis terque dedit, rostroque coruscae
perstringens conum galeae se reddidit astris.
Exclamat Liger (huic superos sentire monentis
120