Kitap 3
cumque datum fari, duc per cunabula nostra:
tangat Elissaeas palmis puerilibus aras
et cineri iuret patrio Laurentia bella.
inde ubi flore nouo pubescet firmior aetas,
emicet in Martem et calcato foedere uictor
85
in Capitolina tumulum mihi uindicet arce.
tu uero, tanti felix quam gloria partus
expectat, ueneranda fide, discede periclis
incerti Martis durosque relinque labores.
nos clausae niuibus rupes suppostaque caelo
90
saxa manent, nos Alcidae mirante nouerca
sudatus labor et, bellis labor acrior, Alpes.
quod si promissum uertat Fortuna fauorem
laeuaque sit coeptis, te longa stare senecta
aeuumque extendisse uelim; tua iustior aetas,
95
ultra me improperae ducant cui fila sorores.’
Sic ille. at contra Cirrhaei sanguis Imilce
Castalii, quae materno de nomine dicta
(Castulo Phoebei seruat cognomina uatis)
aeque ex sacrata repetebat stirpe parentes.
100
tempore quo Bacchus populos domitabat Hiberos
concutiens thyrso atque armata Maenade Calpen,
lasciuo genitus Satyro nymphaque Myrice
Milichus indigenis late regnarat in oris
cornigeram attollens genitoris imagine frontem.
105
hinc patriam clarumque genus referebat Imilce,
barbarica paulum uitiato nomine lingua.
quae tunc sic lacrimis sensim manantibus infit:
‘Mene, oblite tua nostram pendere salute,
abnuis inceptis comitem? sic foedera nota
110
primitiaeque tori, gelidos ut scandere tecum
deficiam montis coniunx tua? crede uigori
femineo. castum haud superat labor ullus amorem.
sin solo aspicimur sexu, fixumque relinqui,
cedo equidem nec fata moror; deus annuat, oro:
115
i felix, i numinibus uotisque secundis
atque acies inter flagrantiaque arma relictae
coniugis et nati curam seruare memento.
quippe nec Ausonios tantum nec tela nec ignes
quantum te metuo: ruis ipsos acer in enses
120