Kitap 16
expediet tempus. nec enim sunt talia rerum
non meditata mihi, et mentem Carthago fatigat.’
hinc iuueni dona insignem uelamine picto
dat chlamydem stratumque ostro, quem ceperat ipse
deiecto uictor Magone animique probarat,
165
cornipedem, tum, qua diuum libabat ad aras
Hasdrubal, ex auro pateram galeamque comantem.
exin firmato sociali foedere regis
uertendas agitat iam nunc Carthaginis arces.
Massylis regnator erat ditissimus oris
170
nec nudus uirtute Syphax, quem iura petebant
innumerae gentes extremaque litore Tethys.
multa uiro terra ac sonipes et belua, terror
bellorum, nec non Marti delecta iuuentus.
nec foret, aut ebore aut solido qui uinceret auro
175
Gaetulisue magis fucaret uellus aenis.
has adiungere opes auidus reputansque laborem,
si uertat rex ad Poenos, dare uela per altum
imperat atque animo iam tum Africa bella capessit.
uerum ubi peruentum, et portus tenuere carinae,
180
iam trepida fugiens per proxima litora puppe
Hasdrubal adflictis aderat noua foedera quaerens
rebus et ad Tyrios Massylia signa trahebat.
Audito pariter populorum in regna duorum
aduenisse duces, qui tota mole laborent
185
disceptentque armis terrarum uter imperet orbi,
celsus mente Syphax acciri in tecta benigne
imperat et tanto regni se tollit honore.
tum laetos uoluens oculos aduersa per ora,
sic Latium adfatur iuuenem ac prior incipit ultro:
190
‘Quam te, Dardanide pulcherrime, mente serena
accipio intueorque libens! quamque ora recordor
laetus Scipiadae! reuocat tua forma parentem.
nam repeto, Herculeas Erythia ad litora Gades
cum studio pelagi et spectandis aestibus undae
195
uenissem, magnos uicina ad flumina Baetis
ductores miro quodam me cernere amore.
tum mihi dona uiri praeda delecta tulere,
arma simul regnoque meo tum cognita primum
cornipedum frena atque arcus, quis cedere nostra
200