Kitap 15
Quae postquam cecinit sacrato pectore Virtus,
exemplis laetum uultuque audita probantem
conuertit iuuenem. sed enim indignata Voluptas
non tenuit uoces. Nil uos iam demoror ultra:
exclamat ‘uenient, uenient mea tempora quondam,
125
cum docilis nostris magno certamine Roma
seruiet imperiis, et honos mihi habebitur uni.’
sic quassans caput in nubis se sustulit atras.
At iuuenis plenus monitis ingentia corde
molitur iussaeque calet uirtutis amore.
130
ardua rostra petit, nullo fera bella uolente,
et grauia ancipitis deposcit munera Martis.
arrecti cunctorum animi: pars lumina patris,
pars credunt toruos patrui reuirescere uultus.
sed quamquam instinctis tacitus tamen aegra pericli
135
pectora subrepit terror, molemque pauentes
expendunt belli, et numerat fauor anxius annos.
Dumque ea confuso percenset murmure uulgus,
ecce per oblicum caeli squalentibus auro
effulgens maculis ferri inter nubila uisus
140
anguis et ardenti radiare per aera sulco,
quaque ad caeliferi tendit plaga litus Atlantis
perlabi resonante polo. bis terque coruscum
addidit augurio fulmen pater, et uaga late
per subitum moto strepuere tonitrua mundo.
145
tum uero capere arma iubent genibusque salutant
summissi augurium: hac iret qua ducere diuos
perspicuum et patrio monstraret semina signo.
Certatim comites rerum bellique ministros
adglomerant sese atque acris sociare labores
150
exposcunt, laudumque loco est isdem esse sub armis.
tum noua caeruleum descendit classis in aequor.
it comes Ausonia atque in terras transit Hiberas:
ut, cum saeua fretis immisit proelia, Corus
Isthmon curuata sublime superiacit unda
155
et spumante ruens per saxa gementia fluctu
Ionium Aegaeo miscet mare. celsus in arma
emicat ac prima stans Scipio puppe profatur:
‘Diue tridentipotens, cuius maria ire per alta
ordimur, si iusta paro, decurrere classi
160