Kitap 15
audax Scipiadae stridentem Sabbura cornum
excepit, geminaeque acies uelut omine motae.
exclamat Latius ductor: ‘Prima hostia uobis,
sacrati manes, campo iacet. en age, miles,
in pugnam et caedes, qualis spirantibus ire
445
adsueras ducibus, talis rue.’ dumque ea fatur,
incumbunt. Myconum Laenas Cirtamque Latinus
et Thysdrum Maro et incestum Catilina Nealcen
germanae thalamo obtruncat. cadit obuius acri
Kartalo Nasidio, Libycae regnator harenae.
450
te quoque Pyrenes uidit conterrita tellus
permixtum Poenis et uix credenda furentem,
magnum Dardaniae, Laeli, decus, omnia felix
cui natura dedit, nullo renuente deorum
ille foro auditus, cum dulcia soluerat ora,
455
aequabat Pyliae Neleia mella senectae.
ille, ubi suspensi patres et curia uocem
posceret, ut cantu ducebat corda senatus.
idem, cum subitum campo perstrinxerat auris
murmur triste tubae, tanto feruore ruebat
460
in pugnam atque acies, ut natum ad sola liqueret
bella: nihil uitae peragi sine laude placebat.
tunc et furtiua tractantem proelia luce
deiecit Galam. sacris Carthaginis illum
supposito mater partu subduxerat olim,
465
sed stant nulla diu deceptis gaudia diuis.
tunc Alabim Murrum atque Dracen demisit ad umbras,
femineo clamore Dracen extrema rogantem.
huius ceruicem gladio inter uerba precesque
amputat: absciso durabant murmura collo.
470
At non ductori Libyco par ardor in armis.
frondosi collis latebras ac saxa capessit
auia, nec caedes extremaue damna mouebant
agminis. Italiam profugus spectabat et Alpis,
praemia magna fugae. tacitum dat tessera signum:
475
dimissa in collis pugna siluasque ferantur
dispersi et summam, quicumque euaserit, arcem
Pyrenes culmenque petat. tum primus honore
armorum exuto et parma celatus Hibera
in montis abit atque uolens palantia linquit
480