Kitap 13
has inter formas coniunx Iunonis Auernae
suggestu residens cognoscit crimina regum.
stant uincti, seroque piget sub iudice culpae:
circum errant Furiae Poenarumque omnis imago.
quam uellent numquam sceptris fulsisse superbis!
605
insultant duro imperio non digna nec aequa
ad superos passi manes, quaeque ante profari
non licitum uiuis, tandem permissa queruntur.
tunc alius saeuis religatur rupe catenis,
ast alius subigit saxum contra ardua montis,
610
uipereo domat hunc aeterna Megaera flagello.
talia letiferis restant patienda tyrannis.
sed te maternos tempus cognoscere uultus,
cuius prima uenit non tardis passibus umbra.’
Astabat fecunda Iouis Pomponia furto.
615
namque ubi cognouit Latio surgentia bella
Poenorum Venus, insidias anteire laborans
Iunonis fusa sensim per pectora patrem
implicuit flamma. quae ni prouisa fuissent,
Sidonia Iliacas nunc uirgo accenderet aras.
620
ergo ubi gustatus cruor admonuitque Sibylla
et dedit alternos ambobus noscere uultus,
sic iuuenis prior: ‘O magni mihi numinis instar,
cara parens, quam, te ut nobis uidisse liceret,
optassem Stygias uel leto intrare tenebras!
625
quae sors nostra fuit, cui te, cum prima subiret,
eripuit sine honore dies et funere carpsit?’
excipit his mater: ‘Nullos, o nate, labores
mors habuit nostra: aetherio dum pondere partum
exsoluor, miti dextra Cyllenia proles
630
imperio Iouis Elysias deduxit in oras
attribuitque paris sedes, ubi magna moratur
Alcidae genetrix, ubi sacro munere Leda.
uerum age, nate, tuos ortus, ne bella pauescas
ulla nec in caelum dubites te attollere factis,
635
quando aperire datur nobis, nunc denique disce.
sola die caperem medio cum forte petitos
ad requiem somnos, subitus mihi membra ligauit
amplexus, non ille meo ueniente marito
adsuetus facilisque mihi. tum luce corusca,
640