Thesauros Edebiyat Destan Punica

Punica

Punica Silius Italicus, Tiberius Catius

Kitap 13

 
Odrysiae telluris equos): ‘contende tueri
 
eductumque tene uagina interritus ensem.
 
quaecumque ante animae tendent potare cruorem
 
dissice, dum castae procedat imago Sibyllae.
 
interea cerne, ut gressus inhumata citatos 445
 
fert umbra et properat tecum coniungere dicta,
 
cui datur ante atros absumpti corporis ignes
 
sanguine non tacto solitas effundere uoces.’
 
aspicit et subito turbatus Scipio uisu
 
Quinam te, qui casus, ait ‘dux maxime, fessae 450
 
eripuit patriae, cum talis horrida poscant
 
bella uiros? nec enim dextra concesserit ulli
 
Appius aut astu. decimum lux rettulit ortum,
 
ut te, cum Capua remearem, uulnera uidi
 
mulcentem, hoc uno maestum, quod adire nequires 455
 
saucius ad muros et Martis honore careres.’
 
Contra quae ductor: ‘Fesso mihi proxima tandem
 
lux gratos Phaethontis equos auertit et atris
 
aeternum demisit aquis. sed lenta meorum
 
dum uanos ritus cura et sollemnia uulgi 460
 
exequitur, cessat flammis imponere corpus,
 
ut portet tumulis per longum membra paternis.
 
quod te per nostri Martis precor aemula facta,
 
arce quae putris artus medicamina seruant
 
daque uago portas quamprimum Acherontis adire.’ 465
 
Tunc iuuenis: ‘Gens o ueteris pulcherrima Clausi,
 
haud ulla ante tuam, quamquam non parua fatigent,
 
curarum prior extiterit. namque ista per omnis
 
discrimen seruat populos uariatque iacentum
 
exequias tumuli et cinerum sententia discors. 470
 
tellure, ut perhibent, (is mos anticus) Hibera
 
exanima obscenus consumit corpora uultur.
 
regia cum lucem posuerunt membra, probatum est
 
Hyrcanis adhibere canes. Aegyptia tellus
 
claudit odorato post funus stantia saxo 475
 
corpora et a mensis exanguem haud separat umbram.
 
exhausto instituit Pontus uacuare cerebro
 
ora uirum et longum medicata reponit in aeuum.
 
quid qui reclusa nudos Garamantes harena
 
infodiunt? quid qui saeuo sepelire profundo 480

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi