Kitap 12
obtestor, dignos iam uosmet reddite uestra
quam trahitis fama et reuocate in pectora Cannas.’
Sic ductor fessas luxu attritasque secundis
erigere et uerbis temptabat sistere mentes.
atque hic perlustrans aditus fulgentia cernit
85
arcis templa iugo, quorum tum Virrius, altae
immitis ductor Capuae, primordia pandit.
Non est hoc inquit ‘nostri, quod suspicis, aeui:
maiores fecere manus. cum regna timeret
Dictaei regis (sic fama est) linquere terras
90
Daedalus inuenit nec toto signa sequenti
orbe dare, aetherias aliena tollere in auras
ausus se penna atque homini monstrare uolatus.
suspensum hic librans media inter nubila corpus
enauit superosque nouus conterruit ales.
95
natum etiam docuit falsae sub imagine plumae
attemptare uias uolucrum, lapsumque solutis
pennarum remis et non felicibus alis
turbida plaudentem uidit freta. dumque dolori
indulget subito motis ad pectora palmis,
100
nescius heu planctu duxit moderante uolatus.
hic pro nubiuago gratus pia templa meatu
instituit Phoebi atque audacis exuit alas.’
Virrius haec: sed enim ductor numerabat inertis
atque actos sine Marte dies ac stare pudebat.
105
ingemit aduersis respectansque inrita tecta
urbe Dicarchea parat exsatiare dolorem.
hic quoque nunc pelagus, nunc muri saxea moles
officit audenti defensantumque labores.
dumque tenet socios dura atque obsaepta uiarum
110
rumpere nitentis lentus labor, ipse propinqua
stagnorum terraeque simul miracula lustrat.
Primores adsunt Capuae: docet ille, tepentes
unde ferant nomen Baiae, comitemque dedisse
Dulichiae puppis stagno sua nomina monstrat.
115
ast hic Lucrino mansisse uocabula quondam
Cocyti memorat medioque in gurgite ponti
Herculeum commendat iter, qua discidit aequor
Amphitryoniades armenti uictor Hiberi.
ille, olim populis dictum Styga, nomine uerso
120