Kitap 11
pandere conatus, et liber parte relicta
315
tectorum a tergo patuit locus, ‘Accipe digna
et Capua et nobis’ inquit consulta: (togaque
armatum amota nudat latus) ‘hoc ego bellum
conficere ense paro atque auulsum ferre Tonanti
rectoris Libyci uictor caput. hic erit ille,
320
qui polluta dolis iam foedera sanciet, ensis.
si perferre nequit spectacula tanta senectus
et tremit inceptis lasso maioribus aeuo,
at tu securis concede penatibus et me
linque meae menti. summum quod credis et aequas
325
Hannibalem superis, o quantum nomine maior
iam Poeno tibi natus erit!’ uibrabat ab ore
ignis atrox, animusque uiri iam bella gerebat,
cum senior, tanti pondus conaminis aegra
iam dudum uix aure ferens, tremebundus ibidem
330
sternitur et pedibus crebro pauida oscula figens:
‘Per si quid superest uitae, per iura parentis
perque tuam nostra potiorem, nate, salutem,
absiste inceptis, oro, ne sanguine cernam
polluta hospitia ac tabo repleta cruento
335
pocula et euersas pugnae certamine mensas.
tune illum, quem non acies, non moenia et urbes
ferre ualent, cum frons propior lumenque corusco
igne micat, tune illa uiri quae uertice fundit
fulmina pertuleris, si uiso intorserit ense
340
diram, qua uertit per campos agmina, uocem?
fallit te, mensas inter quod credis inermem.
tot bellis quaesita uiro, tot caedibus armat
maiestas aeterna ducem. si admoueris ora,
Cannas et Trebiam ante oculos Trasimennaque busta
345
et Pauli stare ingentem miraberis umbram.
quid? tanto in casu comitum iuxtaque iacentum
torpebunt dextrae? parce, oro, et desine uelle,
cui nequeas uictor superesse. an tristia uincla
et Decius non erudiunt componere mentem?’
350
Talia commemorans, famae maioris amore
flagrantem ut uidit iuuenem surdumque timori,
‘Nil ultra posco, refer in conuiuia gressum;
approperemus:’ ait ‘non iam tibi pectora pubis