Thesauros Edebiyat Destan Punica

Punica

Punica Silius Italicus, Tiberius Catius

Kitap 1

 
Vrbe fuit media sacrum genetricis Elissae
 
manibus et patria Tyriis formidine cultum,
 
quod taxi circum et piceae squalentibus umbris
 
abdiderant caelique arcebant lumine, templum.
 
hoc sese, ut perhibent, curis mortalibus olim 85
 
exuerat regina loco. stant marmore maesto
 
effigies, Belusque parens omnisque nepotum
 
a Belo series, stat gloria gentis Agenor
 
et qui longa dedit terris cognomina Phoenix.
 
ipsa sedet tandem aeternum coniuncta Sychaeo. 90
 
ante pedes ensis Phrygius iacet, ordine centum
 
stant arae caelique deis Ereboque potenti.
 
hic, crine effuso, atque Hennaeae numina diuae
 
atque Acheronta uocat Stygia cum ueste sacerdos.
 
immugit tellus rumpitque horrenda per umbras 95
 
sibila; inaccensi flagrant altaribus ignes.
 
tum magico uolitant cantu per inania manes
 
exciti, uultusque in marmore sudat Elissae.
 
Hannibal haec patrio iussu ad penetralia fertur,
 
ingressique habitus atque ora explorat Hamilcar. 100
 
non ille euhantis Massylae palluit iras,
 
non diros templi ritus aspersaque tabo
 
limina et audito surgentis carmine flammas.
 
Olli permulcens genitor caput oscula libat
 
attollitque animos hortando et talibus implet: 105
 
‘Gens recidiua Phrygum Cadmeae stirpis alumnos
 
foederibus non aequa premit. si fata negarint
 
dedecus id patriae nostra depellere dextra,
 
haec tua sit laus, nate, uelis. age, concipe bella
 
latura exitium Laurentibus: horreat ortus 110
 
iam pubes Tyrrhena tuos, partusque recusent
 
te surgente, puer, Latiae producere matres.’
 
his acuit stimulis subicitque haud mollia dictu:
 
‘Romanos terra atque undis, ubi competet aetas,
 
ferro ignique sequar Rhoeteaque fata reuoluam. 115
 
non superi mihi, non Martem cohibentia pacta,
 
non celsae obstiterint Alpes Tarpeiaque saxa.
 
hanc mentem iuro nostri per numina Martis,
 
per manes, regina, tuos.’ tum nigra triformi
 
hostia mactatur diuae, raptimque recludit 120

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi