Thesauros Edebiyat Destan Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Kitap 8

 
nec numero quoniam Colchis nec puppibus aequos.aequi Wagner 320
 
ergo ubi diva rates hostemque accedereaccedere M, accendere V cernit,
 
ipsa subitipsa subit Bon 1, ipsas ubi V terras tempestatumque refringit
 
ventorumque domos. volucrum gens turbida fratrum
 
erumpit, classem dextra Saturnia monstrat.
 
videre, inque unum pariter mare protinus omnes 325
 
infesto clamore ruunt inimicaque Colchis
 
aequora et adversos statuunt a litore fluctus.
 
Tollitur atque intra Minyas Argoaque vela
 
Styrus abit;abit T Bon. 1, habet V vasto rursus desidit hiatu
 
abrupta revolutus aqua. iamque omnis in astra 330
 
itque reditque ratis,ratis M 2, rates V lapsoque reciproca fluctu
 
descendit. voratvorat cod. regius, T 1, Bon 2, uarat V hos vertex, hos agmine toto
 
gurges agit.agit M, ait V simul in vultus micat unldique terror;
 
crebra ruina poli caelestia liminalimina cod.Bunrmunni, lumina V laxat.
 
non tamen ardentis Styri violentia cedit; 335
 
hortatur socios media inter proelia divum:
 
'transferetTransferet etiam V exhibet ergo meas in quae volet oppida dotes
 
Colchis?Colchis M 2, Colchius V | succedet M, succederet V et Haemonius nobis succedet adulter?
 
nec mihi tot magnos inter regesque procosque
 
profuerit prona haud dubii sententia patris? 340
 
an virtus praelata viri est et fortior ille,
 
quem sequitur? iuungam igniferos sine carmine tauros
 
saevaque Echionii ferro sata persequar hydri.
 
hoc adeo interea specta de litore pugnas
 
amborum: victoris eris. iam digna videbis 345
 
proelia, iamque illud carum caput ire cruenta
 
sub freta, semiviri nec murra corpus Achivi
 
sed pice, sed flammis et olentisfiammis et olentis MT, flammise tollentis V, flammis sed olentes Lemaire sulphure crines.
 
vos modo vel solum hoc fluctus expellite corpus,
 
non te, Aeeta pater, generi aut, Sol magne, pudebit. 350
 
fallor? an hos nobis magico nunc carmine ventos
 
ipsa movet diraque levat maria ardua lingua?
 
atque iterum Aesonides, iterum defenditur arte,
 
qua solet? haut illi cantus et futile murmur
 
proderit. ite, rates, et frangite virginis undam.' 355
 
dixit et intortis socio cum milite remis
 
prosilit; at fluctu puppis labefacta reverso
 
solvitur effunditque viros ipsumque minantem
 
tunc quoque et elata quaerentem litora dextra.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi