Thesauros Edebiyat Destan Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Kitap 6

 
ergo duces solasque, deae, mihi promite gentes.
 
Miserat ardentes, mox ipse secutus, Alanos
 
Heniochosque truces iam pridem infensus Anausis,
 
pacta quod Albano coniunxconiunx M 2, condux V Medea tyranno,
 
nescius heu, quanti thalamos ascendere monstri 45
 
arserit atque urbes maneat qui terror Achaeas.
 
gratiorGratior M, Cratior V ipse deis orbaque beatior aula.
 
proxima BisaltaeBisalte Bon. 1, bis altae M 2 T hisaltae V | legio T Piu>s, regio V legio ductorque Colaxes,
 
sanguis et ipse deum, Scythicis quem Iuppiter oris
 
progenuit viridem Myracen Tibisenaque iuxta 50
 
ostia, semifero (dignum si credere) captus
 
corpore, nec nymphae geminos exhorruit angues.
 
cuncta phalanx insigne Iovis caelataque gestat
 
tegmina disperses trifidis ardoribus ignes;
 
nec primus radios, miles Romane, corusci 55
 
fulminisFulminis M 2, Fluminis V | diffuderis Bon. 1, diffunderis VC et rutilas scutis diffuderis alas.
 
insuper auratos collegerat ipse dracones,
 
matris Horae specimen,spetimen V linguisque adversus utrimque
 
congruit et tereti serpens dat vulnera gemmae.
 
tertius unanimis veniens cum milibus Auchus 60
 
Cimmerias ostentat opes, cui candidus olim
 
crinis inest, natale decus; dat longior aetas
 
iam spatium; triplici percurrens tempora nodo
 
demittit sacro geminas a vertice vittas.
 
Datin AchaemeniaeAchaemeniae Iunt. 1, achaemoniae V, Achimeniae C gravior de vulnere pugnae 65
 
misit in arma Daraps,Claraps C acies quem Martia circum
 
Gangaridum, potaque Gerus quos efferat unda,
 
quique lacum cinxere Bycen. non defuit Anxur,
 
non Rhadalo cum fratre Sidon, AcesinaqueSydon Acesinaque Bon. 2, sidonya caesinaque V, Fidon Iacesinaque C laevo
 
omine fatidicae Phrixus movet agmina cervae. 70
 
ipsa comes, saetis fulgens et cornibus aureis,
 
ante aciem celsi vehitur gestamine conti
 
maesta nec in saevaenec in saeuae cod. Burmanni, Ald., necis saeuae V | lucos Heinsius, luco V lucos reditura Dianae.
 
movit et Hylaea supplex cum gente Syenensyenen M 2, syrenen V, Sirenem C Bon. 1 post
 
impia germani praetentans volnera Perses. 75
 
densior haut usquam nec celsior extulit ullas
 
silva trabes, fessaeque prius rediere sagittae versus intercidit in VC, in TN hic versus legitur Arboris ad summum quam pervenere cacumen, quem omnes ante Thilonem editores receperunt
 
quin et ab Hyrcanis Titanius expulit antris
 
Cyris in arma viros, plaustrisque ad proelia cunctas 80
 
CoelaletaeCoelaletae Lemaire, Coeia laetae V, Coraletae C | sutilis N, futtilis V traxere manus; ibi sutilis illis

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi