Thesauros Edebiyat Destan Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Kitap 6

 
At vigil isdem ardet furiis Gradivus et acri
 
corde tumet necnec M 2, ne V quas acies, quae castra sequatur,
 
invenit; ire placet tandemtandem M 2, tandemque V | tueri C, uideri V praesensque tueri,
 
sternere si Minyas magnoque rependere luctu
 
regis pacta queat Graiamquegraiamque M, gratamque V | pubem Ald. absumere puppem. 5
 
impulit hinc currus, monstrum inrevocabile belli
 
concutiens, Scythiaeque super tentoria sistit.
 
protinus e castris fugit sopor: excita tela,
 
turbatique coireturbatique coire Kr., cf. 232, Turbati coire V, Turbati coiere M 2, vulgo duces; hos insuper ingens
 
fama movet, rate quae sacra vulgabat Achivos 10
 
advenisse sui repetentesrepetentes M 2, repente V vellera Phrixi,
 
quos malus hospitio iunctaque ad foedera dextra
 
luserit Aeetes atque in sua traxerit arma.
 
Ergo, consiliis dum nox vacat alta movendis,
 
legatos placet ire duces, mandataque Perses 15
 
edocet, adfari Minyas fraudemque tyranni
 
ut moneant. quinam hinc animos averterit error?
 
se primum Haemoniis hortatum ea vellera terris
 
reddere et exuvias pecudis dimittere sacrae:
 
hinc odium et tanti venisse exordia belli. 20
 
quin potius dextramque suam suaque arma sequantur,
 
aut remeent; neque enim Aeetae promissa fidenque
 
esse loco; abstineant alienaealienae V, alienae a C sanguine pugnae.
 
non illos ideoideo V adeo C tanti venisse labores
 
per maris. ignotis quid opus concurrere nec quosquos M, qus V 25
 
oderis? haec medio Perses dum tempore mandat,
 
aureus effulsiteffulsit M 2, et fulsit V campis rubor, armaque et acres
 
sponte sua strepuere tubae. Mars saevus abab M 2, ob V altis
 
'hostis io' conclamat equis, 'agite ite,agite ite M 2, agite ite ite V propinquat',
 
ac simul hinc Colchos, hinc fundit in aequora Persen. 30
 
tunc gens quaequetunc gens quaeque Meyncke, Tunc et quaeque V | telis Ald., terris V cf. Luc. VII 510 Illic quaeque suo miscet gens proelia telo suis commisit proelia telis,
 
voxque dei pariter pugnas audita per omnes.
 
Hinc age Riphaeo quos videris orbe furores,
 
Musa, mone, quanto Scythiam molimine Perses
 
concierit, quis fretus equis per bella virisque. 35
 
verum ego nec numero memorem nec nomine cunctos
 
mile vel ora movens; neque enim plaga gentibus ulla
 
ditior: aeterno quamnquam Maeotia pubes
 
Marte cadat, pingui numquam tamen ubere defit,
 
quod geminasgeminas M 2, geminos V arctos magnumque quod impleat anguem. 40
1 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi