Kitap 5
Caucasus, et summo pariter cum monte secutae
incubuere trabes, abductaque flumina ponto.
fit fragor, aetherias ceu Iuppiter arduus arces
impulerit imas manus aut Neptunia terras.
horruit immensum Ponti latus, horruit omnis
165
Armeniae praetentus Hiber, penitusque recusso
aequore Cyaneas Minyae timuere relictas.
tum gemitu propiore chalybs densusque revulsisrevulsis cod. Bon., peruulsis V
rupibus audiri montis labor et grave Titan
vociferans, fixos scopulis dum vellitur artus.
170
contra autem ignari (quis enim nuncnunc vulgo, non V credat in illis
montibus Alciden dimissave vota retemptet?)
pergere iter socii; tantum mirantur ab alto
litora discussa sterni nive ruptaque saxa
et simul ingentem moribundae desuper umbram
175
alitis atque atris rorantes imbribusimbridus V auras.
Sol propius flammabat aquas, extremaque fessis
coeperat optatos iam lux ostendere Colchos,
magnus ubi adversum spumanti Phasis in aequor
ore ruit. cuncti pariter loca debita noscunt
180
signaque commemorant emensasqueemensasque M 2, e mensas quo V ordine gentes
dantque ratem fluvio. simul aethere plena corusco
Pallas et alipedum Iuno iuga sistit equorum.
Ac dumAc dum M, Actum V prima gravi ductor subit ostia pulsu,
populeos flexus tumulumque virentia supra
185
flumina cognati medio videt aggere Phrixi,
quem comes infelix ParioPario Maserius paruo V, paruo C de marmore iuxta
stat soror, hinc saevae formidine maesta novercae,
inde maris, pecudique timens imponere palmas.
sistere tum socios iubet atque hinc prima ligari
190
vincula, ceu Pagasas patriumque intraverit amnem.
ipse gravi patera sacri libamina Bacchi
rite ferens umbram vocat et sic fatur ad aras:
'per genus atque pares tecum mihi, Phrixe,phrixe M, phire V | laboris V labores
tu, precor, orsaorsa Bon. 2, ossa V regas meque his tuteris in oris
195
tot freta, tot durae properantia sidera brumaeproperantia s. brumae Sudhaus, properanti s. passum V, properantia s. passis C
passum.passum Sudhaus huc transtulit e v. 196, Phrixe f. et p. r. t. V lacuna non significata, placidus post patrias inseruit C Phrixe, fave et patrias reminiscere terras.
tu quoque nunc, tumulo nequiquam condita inani,
adnue diva maris numeroque accede tuorum.
quando egomet rursus per te vehar?per te uehar C, perteue ara V, ego te r. praetervehar Pius aurea quando
200