Thesauros Edebiyat Destan Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Kitap 3

 
sic famulum matrumque dolor, sic omnis ad unum
 
versa manus. circa lacrimis ac mentibus aegri
 
stant Minyae deflentque nefas et cuspidis ictus
 
Aesoniae sortemque ducis solantur acerbam. 285
 
ille ubi concretes pingui iam sanguine crines
 
pallentesque genas infractaque pectore caro
 
telaTela Q, Taele V neque hesternos agnovit in hospite vultus,
 
ingemit atque artus fatur complexus amicos:
 
'te tamen ignarum tanti,tanti SM 2, tante V miserande, furoris 290
 
nox habet et nullo testantem foedera questu:
 
at mihi luctificum venit iubar. hiciubar. hic Sudhaus, iuuarint V, iubar en X 2 M, iubar. heu Thilo quibus adsum
 
colloquiis, cui me hospitio Fortuna revexit?
 
exstinguine mea (fatis idfatis id Bon. 2, fatisia V, fatis hoc C defuit unum)
 
speravi te posse manu? talisve reliqui 295
 
has ego, amice, domos? quod si iam bella manebant
 
et placitum hoc superis, nonne haec mea iustius essentessent M, esset V
 
funera? meque tuus sineVulnera C | sine crimine Sudhaus, nunc V, potius nunc C crimine plangeret error,
 
nec Clarii nunc antra dei quercusque Tonantis
 
arguerem. talesne acies, talesne triumphos 300
 
sorte dabant? tantumque nefas mens conscia vatum
 
conticuit, patriae exitium crudele senectae
 
et tot acerba canens? heu divis visa sinistris
 
regna mihi. quinam reditus? quae me hospita tellus
 
accipiet? quae non primis prohibebitprohibebit V, arcebit C a, cohibebit C b harenis? 305
 
invidere dei, ne Phasidis arva remoti
 
et Scythicas populatus opesopes SM, opus V, II in marg. haec rursus adirem
 
litora neve tuos irem tune ultor in hostes.
 
fas tamen est conferre genas, fas iungere tecum
 
pectora et exsangues miscere amplexibus artus. 310
 
vos age funereas ad litora volvite silvas
 
et socios lustrate rogos; date debita caesis
 
munera,Munera SM, Mune V quae nostro misisset Cyzicus igni.'
 
Parte alia Clite laceras super ora mariti
 
fusa comas misera in planctus vocat agmina matrum 315
 
fatur et haec: 'primis coniunx ereptus in annis
 
cuncta trahis; necdum suboles nec gaudia de te
 
ulla mihi, quis maesta tuos nunc, optime, casus
 
perpeterer tenui luctum solamine fallens.
 
MygdonisMicdonis V arma patrem funestaque proelia nuper 320
 
natalesFatales C rapuere domos, Triviaeque potentis

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi