Thesauros Edebiyat Destan Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Kitap 3

 
illa avidas iniecta manus heu sera cientem
 
auxilia et magni referentem nomen amici
 
detrahit; adiutae prono nam pondere vires.
 
Iam pater umbrosis Tirynthius arcibus ornumornum Lemaire, ornos V 565
 
depulerat magnoque iugi stridorestridore S, M 1 ut vid., strodere V, de trude C revulsam
 
terga super fulvi porrexerat horrida monstri
 
litora curva petens; alio nam calle reversum
 
credit Hylan captaque dapes auxissehausisse C ferina.
 
sed neque apud socios structasque in litore mensas 570
 
unanimum videt aeger Hylan nec longius acrem
 
intendens aciem. varios hinc excitat aestus
 
nube mali percussuspercussus SM 2, percussas V amor, quibus haeserit oris,
 
quis tales impune moras casusve laborve
 
attulerit. densam interea lacunam statuit Sudhaus eius fere sententiae: Et vid et obscuras concrescere vallibus umbras descendere noctem 575
 
iam maiore metu; tum vero et pallor et amens
 
cum piceo sudore rigor. ceu pectora nautis
 
congelat hiberni vultus Iovis agricolisve,
 
cum coit umbra minax, comitis sic adficit error
 
Alciden saevaeque monet meminisse novercae. 580
 
continuo, volucri ceu pectora tactus asilo
 
emicuit Calabris taurus per confraga saeptis
 
obvia quaeque ruens, tali se concitat ardens
 
in iuga senta fuga. pavet omnis conscia late
 
silva, pavent montes, luctu succensus acerbo 585
 
quid struat Alcides tantaque quidquid (apparet) M, qd (i. e. quod) V apparet ira.
 
ille, velut refugi quem contigitcotigit V improba Mauri
 
lancea sanguineus vasto leo murmure fertur
 
frangit et absentem vacuis sub dentibus hostem,
 
sic furiis accensa gerens Tirynthius ora 590
 
fertur et intento decurrit montibus arcu.
 
heu miserae quibus ille feris,feris Schmitz, ferae V quibus incidit usquam
 
immeritis per lustra viris. volat ordine nullo
 
cuncta petens: nunc ad ripas deiectaque saxis
 
flumina, nunc notas nemorum procurritprocurrit V, procumbit QC, percumbit M ad umbras. 595
 
rursus Hylan et rursus Hylan per longa reclamat
 
avia: responsant silvae et vaga certat imago.
 
At sociis immota fides austrisque secundis
 
certa: morae estmorae est Madvig, moraes V | aeq' (i. e. aeque) V nec parvus Hylas (quamquam omnibus aeque
 
grata rudimenta), Herculeo sub nomine pendent. 600
 
illum omnes lacrimis maestisque reposcere votis

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi