Kitap 3
respicit ac pulchro venantes agmine Nymphas,
undarum nemorumque decus. levis omnibus arcus
et manicae virides et stricta myrtus habena,habena T Bon. 2, harena V, ad habena cf. Luc. VI 221, ad myrtus Aen. VII 817
summo palla genu, tenui vagus innatat umbraumbra VC, optime ob obscurae (526), unda vulgo
525
crinis ad obscurae decurrens cingula mammae.
ipsa citatarum tellus pede plausa sororum
personat et teneris summittit gramina plantis.plantis S, plactis V
e quibus Herculeo Dryope percussa fragore,
cum fugerent iam tela ferae, processerat ultra
530
turbatum visura nemus, fontemque petebat
rursus et attonitos referebat ab Hercule vultus.
hanc delapsa polo piceaeque adclinis opacae
Iuno vocat prensaque manu sic blandablanda V, uoce C profatur:
'quem tibi coniugio tot dedignata dicavi
535
Nympha procos, en Haemoniahaemenia V puer adpulit alno,
clarus Hylas, saltusque tuos fontesque pererrat.
vidistisVidisti M | roseis SM, reseis V roseis haec per loca Bacchus habenis
cum domitas acies et Eoi ferculafercula Pius, pr ecula V, pocula C, fercula sunt ea quae in triumpho feruntur, cf. e. g. Sen. Herc. Oet. 110 regni
duceret ac rursus thiasos et sacra moventem.
540
hunc tibi vel posito venantem pectine Phoebum
crede dari. quae spes Nymphis aufertur Achaeis,
praereptum quanto prolesproles M, prole V Boebeia questu
audiet et flavi quam tristis nata Lycormae.'
sic ait et celerem frondosa per avia cervum
545
suscitat ac iuveni sublimem cornibus offert.
ille animos tardusque fugae longumque resistens
sollicitat suadetque pari contendere cursu.
credit Hylas praedaeque ferox ardore propinquae
insequitur; simul Alcides hortatibus urget
550
prospiciens; iamque ex oculis aufertur uterque,
cum puerum instantem quadripes fessaque minantem
tela manu procul ad nitidi spiracula fontis
ducit et intactas levis ipse superfugit undas.
hoc pueri spes lusapueri spes lusa V 2 R 2, pueris perfusa V, pueri spes fusa C modo est, nec tendere certat
555
amplius; utque artus et concita pectora sudor
diluerat, gratos avidus procumbit ad amnes.amnes M, omnes V
stagna vaga sic luce micant, ubi Cynthia caelo
prospicit aut medii transit rota candida Phoebi:
tale iubar diffundit aquis; nil umbra comaeque
560
turbavitque sonus surgentis ad oscula Nymphae.