Thesauros Edebiyat Destan Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Kitap 3

 
At non inde dies nec quae magisnec quae magis Vossius, neque magis V, neque magnis CM 2 aspera curis
 
nox Minyas tanta caesorumcaesorum Iunt. 1, laesorum VC ab imagine solvit.
 
bis zephyri iam vela vocant: fiducia maestis
 
nulla viris, aegra adsiduo mens carpituraegra adsiduo Heinsius, aegro adsidue V | fiducia mestis Nulla animis. egros assidue meus crupitur igni habet Par. aestu, 365
 
necdum omnes lacrimas atque omnia reddita caesis
 
iusta putant; patria ex oculis acerqueIusta M, Iuxta V | acerque C, sacerque V laborum
 
pulsus amor segnique iuvat frigescere luctu.
 
ipse etiam Aesonides, quamquam tristissima rerum
 
castiganda duci vultuque premenda sereno, 370
 
dulcibus indulget lacrimis aperitque dolorem.
 
tum secreta trahens Phoebeum ad litora Mopsum
 
'quaenam' ait 'ista lues, aut quae sententia divum?
 
decretusne venit fato pavor, an sibisibi Pius, tibi V nectunt
 
corda moras? curcur M 2, cum V immemores famaeque larisque 375
 
angimur? aut pariet quemnam haec ignavia finem?'
 
'Dicam' ait 'ac penitus causas labemque docebo'
 
Mopsus, et astra tuens 'non si mortalia membra
 
sortitusque breves et parvi tempora fati
 
perpetimur, socius superi quondam ignis Olympi, 380
 
fas ideo miseere neces ferroque morantes
 
exigereExigere M, Exiere V hinc animas redituraque semina caelo.
 
quippe nec in ventos nec in ultima solvimur ossa:
 
ira manet duratque dolor. cum deinde tremendi
 
ad solium venere Iovis questuque nefandam 385
 
edocuere necem, patet ollis ianua leti
 
atque iterum remeare licet; comes una sororum
 
additur et pariter terras atque aequora lustrant.
 
quisque suos sontes inimicaque pectora poenis
 
implicat et varia meritos formidine pulsant. 390
 
at quibus invito fort. invitae maduerunt sanguine dextrae,
 
si fors saeva tulit miseros, sed proxima culpae,culpae cod. Burmanni, culpa V
 
hos variis mens ipsa modis agit, et sua carpunt
 
facta viros: resides et iam nil amplius ausi
 
in lacrimas humilesque metus aegramque fatiscunt 395
 
segnitiem, quos ecce vides. sed nostra requiret
 
cura viam. memori iam pridem cognita vatiuati cod. Burmanni, uate V
 
est procul ad Stygiae devexa silentia noctis
 
Cimmerium domusEumenidum domus C et superis incognita tellus,
 
caeruleo tenebrosa situ, quo flammea numquam 400
 
Sol iuga sidereos nec mittit Iuppiter annos.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi