Thesauros Edebiyat Destan Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Kitap 2

 
non tamen haec adeo semota neque ardua tellus
 
longaque iam populis intellego: non tamen haec tells adeo semota aut ardua est neque omnino impervia (τὰ ἀδιάβατα) orientis iam longinqua sunt populis impervia lucis eoae,
 
cum tales intrasse duces, tot robora cerno.
 
nam licet hinc saevas tellus alat horrida gentes
 
meque fremens tumido circumfluat ore Propontis, 645
 
vestra fides ritusqueritusque NRF, ritus V pares et mitia cultu
 
his etiam mihi corda locis; procul effera virtus
 
Bebrycis et Scythici procul inclementia sacri.'
 
sic memorat laetosque rapit, simul hospita pandi
 
tecta iubet templisque sacros largitur honores. 650
 
stant gemmis auroque tori mensaeque paratu
 
regifico centumque pares primaeva ministri
 
corpora; pars epulas manibus, pars aurea gestant
 
pocula bellorum casus expressa recentum.Pocula bellorum X 2 M, Procul apellorum V | recentum M, recentem V
 
atque ea prima duci porgens carchesia Graio 655
 
Cyzicus 'hic portus' inquit 'mihi territat hostis,
 
has acies sub nocte refert, haec versa Pelasgum
 
terga vides, meus hic ratibus qui pascitur ignis.'
 
subicitsubiicit Bon. 1, Subigit V Aesonides: 'utinam nunc ira Pelasgos
 
adferatAdferat V, Efferat C et solitis temptet concurrere furtis 660
 
cunctaque se ratibus fundat manus: arma videbis
 
hospita nec post hanc ultra tibi proelia noctem.'
 
sic ait basque inter variis nox plurima dictis
 
rapta vices nec non simili lux postera tractu.
← Önceki 17 / 17

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi