Thesauros Edebiyat Destan Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Kitap 2

 
huic manus amplexus inter planctusque parentum
 
deditur. hoc sortes, hoc corniger imperat Hammon,
 
virgineam damnare animam sortitaque Lethen
 
corpora; crudelis scopulis me destinat urna.
 
verum o iamiam Bon. 1, tam V redeunt Phrygibus si numina tuque 485
 
ille ades auguriis promisse et sorte deorum,
 
iam cui candentes votivo in gramine pascit
 
cornipedes genitor, nostrae stata dona salutis,
 
adnue meque, precor, defectaque Pergama monstris
 
eripe, namque potes. neque enim tam lata videbam 490
 
pectora, Neptunus muros cum iungeret astris,
 
nec tales umeros pharetramque gerebat Apollo.'
 
auxerat haec locus et facies maestissima capti
 
litoris et tumuli caelumque, quod incubat urbi,
 
quale laborantis Nemees iter aut Erymanthinemeesi terymanihi V, corr. M 495
 
vidit et infectae miseratus flumina Lernae.
 
Dat procul interea signum Neptunus, et una
 
monstriferi mugire sinus Sigeaque pestis
 
adglomerare fretum, cuius stellantia glauca
 
lumina nube tremunt, atque ordine curva trisulco 500
 
fulmineusFulmineus M, Flumineus V quatit ora fragor, pelagoque remenso
 
cauda redit, passosque sinuspassosque sinus C, passusque sinu V rapit ardua cervix.
 
illam incumbentem per mille volumina pontus
 
prosequitur lateri adsultans, trepidisque ruentem
 
litoribus sua cogit hiems. non fluctibus aequis 505
 
nubiferi venit unda Noti, non Africus alto
 
tantus ovat patriisque manus cum plenus habenis
 
Orion bipedum flatu mare tollit equorum.
 
ecce ducem placitae furiis crudescere pugnae
 
surgentemque toris stupet immanemque paratu 510
 
Aeacides pulsentque graves ut terga pharetrae.
 
ille patrem pelagique deos suaque arma precatus
 
insiluit scopulo, motumque e sedibus aequor
 
horruit et celsicelsi M 2, celso V spatiosa volumina monstri.
 
qualis ubi a gelidi Boreas convallibus Hebri 515
 
tollitur et volucres Riphaea per ardua nubes
 
praecipitat piceo necdum tenet omniaomina C caelo,
 
illaIlle C simul molem horrificam scopulosaque terga
 
promovet ingentique umbra subit. intremere IdeIde cod. regius, T, idem VC
 
inlidique rates pronaeque resurgere turres. cf. Lucr. VI 561–564, 575 sq. 520

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi