Thesauros Edebiyat Destan Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Kitap 1

 
contra effusa manus haerensque in pectore coniunx
 
'me quoque' ait 'casus comitem quicumque propinquat
 
accipies, nec fata traham natumque videbo
 
te sine, sat caeli patiens, cum prima per altum 765
 
vela dedit, potui quae tantum ferre dolorem.'
 
talia per lacrimas.perlacrimans C et iam circumspicit Aeson,
 
praeveniat quo fine minas, quae fataquae fata Pius, quo fata V capessat
 
digna satis: magnos obitusobitus Bon. 1, obitū V natumque domumque
 
et genus Aeolium pugnataque poscere bella. 770
 
est etiam ante oculos aeviaeui CT, aeuū V, rerum Iunt. 1 rudis altera proles,
 
ingentes animos et fortia discere facta
 
quem velit atque olim leti meminisse paterni.
 
ergo sacra novat.novat Bon. 1, noua V veteris sub nocte cupressi
 
sordidus et multa pallens ferrugine taurus 775
 
stabat adhuc, cui caeruleae per cornua vittae
 
et taxi frons hirta comis; ipse aeger anhelans
 
impatiensqueInpatiensque S, que om. V. post loci visaque exterritus umbra.
 
hunc sibi praecipuum gentis de more nefandae
 
Thessalis versus excidit huius fere sententiae talis enim diro mactatur victima ferro, terg. cum pl.; 781—784 mos describitur, non actio narratur. ad retro agens cf. Lucr. VI 381 Hor. epod. 17, 7 in seros Ditis servaverat usus: 780
 
tergeminam cum placat eram Stygiasque supremo
 
obsecrat igne domos, iam iam exorabile retro
 
carmen agens; neque enim ante leves niger avehit umbras
 
portitor, et vinctaevinctae Iacobs, cunctae V primis stant faucibus Orci.
 
illum ubi terrificis superesse in tempore sacrissacris Burmann, sacri V 785
 
conspexit, statuit letoleto sc. suo (Renkema) supremaque fatur
 
ipse manu tangens damnati cornua tauri:
 
'vos, quibus imperium Iovis et non segne peractum
 
lucis iter, mihi conciliis, mihi cognita bellis
 
nomina magnorum fama sacrata nepotum; 790
 
tuque, excite parens umbris, ut nostra videres
 
funera et oblitos superum paterere dolores,
 
da placidae mihi sedis iter meque hostia vestris
 
conciliet praemissa locis. tu, nuntia sontum
 
virgo Iovi, terras oculisoculis SM 2, oculos V quae prospicis aequis, 795
 
ultricesque deae Fasque et grandaeva Furorum
 
poena parens, meritis regis succedite tectis
 
et saevas inferte faces. sacer effera raptet
 
corda pavor; nee sola mei gravia adfore nati
 
arma ratemque putet: classes et Pontica signa 800
 
atque indignatos temerato litore reges

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi