Thesauros Edebiyat Destan Argonautica

Argonautica

Argonautica Valerius Flaccus, Gaius 1st cent

Kitap 1

 
verba ducis. sic cum stabulis et messibus ingens
 
ira deum et Calabricalabri M, celabri V populator Sirius arvi
 
incubuit, coit agrestum manus anxiaanxia V, inscia C priscum
 
in nemus, et miseris dictat pia vota sacerdos. 685
 
ecce autem molli Zephyros descendere lapsu
 
aspiciunt; volat immissis cava pinus habenis
 
infinditque salum et spumas vomit aere tridenti:
 
Tiphys agit tacitique sedent ad iussa ministri;
 
qualiter ad summi solium Iovis omnia circum 690
 
prona parata deo, ventique imbresque nivesque
 
fulguraque et tonitrus et adhuc in fontibus amnes.
 
At subitus curaque ducem metus acrior omni
 
mensque mali praesaga quatit, quod regis adortus
 
progeniem raptoqueraptoque SM 2, rapto V dolis crudelis Acasto 695
 
cetera nuda neci medioque in crimine patrem
 
liquerit ac nullis inopem vallaverit armis,
 
ipse procul nunc tuta tenens; ruat omnis in illumilium Kr., illis V, illos X 2 M
 
quippe furor. nec vana pavet trepidatque futuris.
 
Saevit atrox Pelias inimicaque vertice ab alto 700
 
vela videt nee qua se ardens effundere possit.
 
nil animi, nil regna iuvant; fremit obice ponti
 
clausa cohors telisque salum facibusque coruscat.
 
haut secus, aerisona volucer cum Daedalus oraora C, ira V
 
prosiluit iuxtaque comes brevioribus alis, 705
 
nube nova linquente domos, Minoia frustra
 
infremuit manus et visu lassatur inani
 
omnis equeseques nonnulli apud Pium, equis V plenisque redit Gortyna pharetris.
 
quin etiam in thalamis primoque in limine Acastiacasti SM, acati V
 
fusus humohumo SCM 2, homo V, humi N iuvenis gressus et inania signa 710
 
ore premit sparsisque legens vestigia canis
 
'te quoque iam maesti forsan genitoris imago,
 
nate', ait 'et luctus subeunt suspiria nostri,
 
iamque dolos circumque trucis discrimina leti
 
mille vides. qua te, infelix, quibus insequar oris? 715
 
non Scythicas ferus ille domos nec ad ostia Ponti
 
tendit iter, falsae sed captum laudis amore
 
te, puer, in nostrae durus tormenta senectae
 
nune lacerat. celsis an si freta puppibus essent
 
pervia, non ultro iuvenes classemque decissem? 720
 
o domus, o freti nequiquam prole penates.'penates Balbus, nepotes V

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi