Thesauros Edebiyat Destan Achilleis

Achilleis

Achilleis Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 1

 
igne domum: cum visa procul de litore surgens
 
Nereis; erumpit silvis — dant gaudia vires —
 
notaque desueto crepuit senis ungula campo,
 
tunc blandus dextra atque imos demissus in armos
 
pauperibus tectis inducit et admonet antri. 125
 
Iamdudum tacito lustrat Thetis omnia visu
 
nec perpessa moras: ‘ubinam mea pignora, Chiron,
 
dic,’ ait, ‘aut cur ulla puer iam tempora ducit
 
te sine? non merito trepidus sopor atraque matri
 
signa deum et magnos utinam mentita timores? 130
 
namque modo infensos utero mihi contuor enses,
 
nunc planctu livere manus, modo in ubera saevas
 
ire feras; saepe ipsa — nefas! — sub inania natum
 
Tartara et ad Stygios iterum fero mergere fontes,
 
hos abolere metus magici iubet ordine sacri 135
 
Carpathius vates puerumque sub axe peracto
 
secretis lustrare fretis, ubi litora summa
 
Oceani et genitor tepet inlabentibus astris
 
Pontus, ibi ignotis horrenda piacula divis
 
donaque — sed longum cuncta enumerare vetorque; 140
 
trade magis!’ sic ficta parens: neque enim ille dedisset,
 
si molles habitus et tegmina foeda fateri
 
ausa seni. tunc ipse refert: ‘duc, optima, quaeso,
 
duc genetrix humilique deos infringe precatu.
 
nam superant tua vota modum placandaque multum 145
 
invidia est. non addo metum, sed vera fatebor:
 
nescio quid magnum — nec me patria omina fallunt —
 
vis festina parat tenuesque supervenit annos,
 
olim et ferre minas avideque audire solebat
 
imperia et nostris procul haud discedere ab antris: 150
 
nunc illum non Ossa capit, non Pelion ingens
 
Thessaliaeve nives. ipsi mihi saepe queruntur
 
Centauri raptasque domos abstractaque coram
 
armenta et semet campis fluviisque fugari:
 
insidiasque et bella parant tumideque minantur. 155
 
olim equidem Argoos pinus cum Thessala reges
 
hac veheret, iuvenem Alciden et Thesea vidi —
 
sed taceo.’ figit gelidus Nereida pallor:
 
ille aderat multo sudore et pulvere maior,
 
et tamen arma inter festinatosque labores 160

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi