Thesauros Edebiyat Destan Achilleis

Achilleis

Achilleis Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 1

 
ferre, ubi tempus erit, clipeumque his iungere donis,
 
qui pulcher signis auroque asperrimus; hasta haec
 
sat erit: tecum lituo bonus adsit Agyrtes
 
occultamque tubam tacitos adportet in usus.’ 725
 
Dixerat, atque ipso portarum in limine regem
 
cernit et ostensa pacem praefatus oliva:
 
‘magna, reor, pridemque tuas pervenit ad aures
 
fama trucis belli, regum placidissime, quod nunc
 
Europamque Asiamque quatit, si nomina forte 730
 
huc perlata ducum, Adit quibus ultor Atrides:
 
hic tibi, quem tanta meliorem stirpe creavit
 
magnanimus Tydeus, Ithacis ego ductor Ulixes.
 
causa viae — metuam quid enim tibi cuncta fateri,
 
cum Graius notaque fide celeberrimus unus 3 — 735
 
explorare aditus invisaque litora Troiae,
 
quidve parent.’ medio sermone intercipit ille:
 
‘adnuerit Fortuna, precor, dextrique secundent
 
ista dei! nunc hospitio mea tecta piumque
 
inlustrate larem.’ simul intra limina ducit. 740
 
nec mora, iam mensas famularis turba torosque
 
instruit, interea visu perlustrat Ulixes
 
scrutaturque domum, si qua vestigia magnae
 
virginis aut dubia facies suspecta figura;
 
porticibusque vagis errat totosque penates, 745
 
ceu miretur, adit: velut ille cubilia praedae
 
indubitata tenens muto legit arva Molosso
 
venator, videat donec sub frondibus hostem
 
porrectum somno positosque in caespite dentes.
 
Rumor in arcana iamdudum perstrepit aula, 750
 
virginibus qua fida domus, venisse Pelasgum
 
ductores Graiamque ratem sociosque receptos.
 
iure pavent aliae; sed vix nova gaudia celat
 
Pelides avidusque novos heroas et arma
 
vel talis vidisse cupit, iamque atria fervent 755
 
regali strepitu et picto discumbitur auro,
 
cum pater ire iubet natas comitesque pudicas
 
natarum, subeunt, quales Maeotide ripa,
 
cum Scythicas rapuere domos et capta Getarum
 
moenia, sepositis epulantur Amazones armis. 760
 
tum vero intentus vultus ac pectora Ulixes

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi