Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 9

 
reddere tela fuit; iamque et Sicyonius Alcon
 
venerat auxilio, Pisaeaque praepetis Idae
 
turma subit cuneumque replent, his laetus in hostes
 
Lernaeam iacit ipse trabem, volat illa sagittis
 
aequa fuga mediumque nihil cunctata Politen 125
 
transabit et iuncti clipeum cavat improba Mopsi.
 
Phocea tum Cydona Tanagraeumque Phalanthum
 
atque Erycem, hunc retro conversum et tela petentem,
 
dum spes nulla necis, crinito a vertice figit;
 
faucibus ille cavis hastam non ore receptam 130
 
miratur moriens, pariterque et murmure plenus
 
sanguis et expulsi salierunt cuspide dentes,
 
ausus erat furto dextram eiectare Leonteus,
 
pone viros atque arma latens, positumque trahebat
 
prenso crine caput: vidit, quamquam undique crebrae, 135
 
Hippomedon, ante ora minae, saevoque protervam
 
abstulit ense manum; simul increpat: ‘hanc tibi Tydeus,
 
Tydeus ipse rapit; post et confecta virorum
 
fata time magnosque miser fuge tangere manes!’
 
ter Cadmea phalanx torvum abduxere cadaver, 140
 
ter retrahunt Danai: Siculi velut anxia puppis
 
seditione maris nequiquam obstante magistro
 
errat et averso redit in vestigia velo.
 
Non ibi Sidoniac valuissent pellere coepto
 
Hippomedonta manus, non illum impacta moverent 145
 
tormenta oppositum, formidatique superbis
 
turribus impulsus temptato umbone redissent.
 
sed memor Elysii regis noxasque recensens
 
Tydeos in medios astu subit impia campos
 
Tisiphone: sensere acies subitusque cucurrit 150
 
sudor equis sudorque viris, quamquam ore remisso
 
Inachium Angebat Halyn; nusquam impius ignis
 
verberaque, et iussi tenuere silentia crines,
 
arma gerit iuxtaque feri latus Hippomedontis
 
blanda genas vocemque venit, tamen ille loquentis 155
 
extimuit vultus admiraturque timorem.
 
illa autem lacrimans tu nunc ait, ‘inclyte, frustra
 
exanimes socios inhumataque corpora Graium —
 
scilicet is nobis metus, aut iam cura sepulcri? —
 
protegis; ipse manu Tyria tibi captus Adrastus 160

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi