Kitap 9
membra simul, simul arma ruunt: madet ardua fletu
iam galea atque ocreae clipeum excepere cadentem.
it maestus genua aegra trahens hastamque sequentem,
vulneribus ceu mille gravis totosque per artus
saucius, absistunt socii monstrantque gementes.
45
tandem ille abiectis, vix quae portaverat, armis
nudus in egregii vacuum iam corpus amici
procidit et tali lacrimas cum voce profudit:
‘hasne tibi, armorum spes o suprema meorum,
Oenide, grates, haec praemia digna rependi,
50
nudus ut invisa Cadmi tellure iaceres
sospite me? nunc exsul ego aeternumque fugatus,
quando alius misero ac melior mihi frater ademptus.
nec iam sortitus veteres regnique nocentis
periurum diadema peto: quo gaudia tanti
55
empta mihi aut sceptrum, quod non tua dextera tradet?
ite, viri, solumque fero me linquite fratri:
nil opus arma ultra temptare et perdere mortes;
ite, precor; quid iam dabitis mihi denique maius?
Tydea consumpsi! quanam hoc ego morte piabo?
60
o socer, o Argi! et primae bona iurgia noctis,
alternaeque manus et longi pignus amoris
ira brevis; non me ense tuo tunc, maxime Tydeu,
— et poteras — nostri mactatum in limine Adrasti!
quin etiam Thebas me propter et impia fratris
65
tecta libens, unde haud alius remeasset, adisti,
ceu tibimet sceptra et proprios laturus honores,
iam Telamona pium, iam Thesea fama tacebat —
qualis et ecce iaces! quae primum vulnera mirer?
quis tuus hic, quis ab hoste cruor? quae te agmina quive
70
innumeri stravere globi? num fallor, et ipse
invidit pater et tota Mars impulit hasta?’
sic ait, et maerens etiamnum lubrica tabo
ora viri terget lacrimis dextraque reponit.
‘tune meos hostes hucusque exosus, et ultra
75
sospes ego?’ exuerat vagina turbidus ensem
aptabatque neci: comites tenuere, socerque
castigat bellique vices ac fata revolvens
solatur tumidum, longeque a corpore caro
paulatim, unde dolor letique animosa voluntas,
80