Kitap 9
nondum tela procax arcumque implere valebas.
et nunc illa meas ingentem plangit ad aras
invidiam surdasque fores et limina lassat:
tu dulces lituos ululataque proelia gaudes
felix et miserae tantum moriture parenti.’
725
ne tamen extremo frustra morientis honori
adfuerit, venit in medios caligine furva
saepta globos, primumque leves furata sagittas
audacis tergo pueri caelestibus implet
coryton telis, quorum sine sanguine nullum
730
decidit; ambrosio tum spargit membra liquore,
spargit equum, ne (pio videtur vulnere corpus
ante necem, cantusque sacros et conscia miscet
murmura, secretis quae Colchidas ipsa sub antris
nocte docet monstratque feras quaerentibus herbas.
735
Tunc vero exserto circumvolat igneus arcu
nec se mente regit, patriae matrisque suique
immemor, et nimium caelestibus utitur armis:
ut leo, cui parvo mater Gaetula cruentos
suggerit ipsa cibos, cum primum crescere sensit
740
colla iubis torvusque novos respexit ad ungues,
indignatur ali, tandemque effusus apertos
liber amat campos et nescit in antra reverti,
quos, age, Parrhasio sternis, puer improbe, cornu?
prima Tanagraeum turbavit harundo Coroebum
745
extremo galeae primoque in margine parmae
angusta transmissa via, stat faucibus unda
sanguinis, et sacri facies rubet igne veneni,
saevius Eurytion, cui luminis orbe sinistro
callida tergeminis acies se condidit uncis.
750
ille trahens oculo plenam labente sagittam
ibat in auctorem: sed divum fortia quid non
tela queant? alio geminatum lumine volnus
explevit tenebras; sequitur tamen improbus hostem,
qua meminit, fusum donec prolapsus in Idan
755
decidit: hic saevi miser inter funera belli
palpitat et mortem sociosque hostesque precatur.
addit Abantiadas, insignem crinibus Argum
et male dilectum miserae Cydona sorori.
illi perfossum telo patefacerat inguen
760