Kitap 9
exsilit et falsos quaerit per lumina fletus.
Ergo ut in amne nefas merso ter crine piavit
verbaque sollicitas matrum solantia curas
addidit, armatae ruit ad delubra Dianae
rore sub Eoo, notasque ex ordine silvas
605
et quercum gavisa videt, tunc limina divae
adstitit et tali nequiquam voce precatur:
‘virgo potens nemorum, cuius non mollia signa
militiamque trucem sexum indignata frequento
more nihil Graio — nec te gens aspera ritu
610
Colchis Amazoniaeve magis coluere catervae — :
si mihi non umquam thiasi ludusve protervae
noctis et, inviso quamvis temerata cubili,
non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi
pensa, sed in tetricis et post conubia lustris
615
sic quoque venatrix animumque innupta remansi:
nec mihi secretis culpam occultare sub antris
cura, sed ostendi prolem posuique trementem
ante tuos confessa pedes; nec degener ille
sanguinis inque meos reptavit protinus arcus,
620
tela puer lacrimis et prima voce poposcit:
hunc mihi — quid trepidae noctes somnusque minantur?
— hunc, precor, audaci qui nunc ad proelia voto
heu nimium tibi fisus abit, da visere belli
victorem, vel, si ampla peto, da visere tantum!
625
hic sudet tuaque arma ferat, preme dira malorum
signa; quid in nostris, nemoralis Delia, silvis
Maenades hostiles Thebanaque numina regnant?
ei mihi! cur penitus — simque augur cassa futuri! —
cur penitus magnoque interpreter omine quercum?
630
quod si vera sopor miserae praesagia mittit,
per te maternos, mitis Dictynna, labores
fraternumque decus, cunctis hune Age sagittis
infelicem uterum; miserae sine funera matris
audiat ille prior!’ dixit, fletuque soluto
635
aspicit et niveae saxum maduisse Dianae.
Illam diva ferox etiamnum in limine sacro
expositam et gelidas verrentem crinibus aras
linquit, et in mediis frondentem Maenalon astris
exsuperat saltu gressumque ad moenia Cadmi
640