Kitap 8
tamque humili populos deceat distinguere fine
undique ubique tuos; maneas communis et arma
hinc atque inde feras; liceat, precor, ordine belli
pugnaees efflare animas et reddere caelo,
ne rape tam subitis spirantia corpora bustis,
325
ne propera: veniemus enim, quo limite cuncti,
qua licet ire via; tantum exorata Pelasgis
siste levem campum, celeres neu praecipe Pareas.
at tu, care deis, quem non manus ulla nec enses
Sidonii, sed magna sinu Natura soluto,
330
ceu te Cirrhaeo meritum tumularet hiatu,
sic amplexa coit, hilaris des, oro, precatus
nosse tuos, caeloque et vera monentibus aris
concilies, et quae populis proferre parabas,
me doceas: tibi saera feram praesaga, tuique
335
numinis interpres te Phoebo absente vocabo.
ille mihi Delo Cirrhaque potentior omni,
quo ruis, ille adytis melior locus.’ haec ubi dicta,
nigrantis terrae pecudes obscuraque mergit
armenta, ac vivis cumulos undantis harenae
340
aggerat et vati mortis simulacra rependit.
Talia apud Graios, cum iam Mavortia contra
cornua, iam saevos fragor aereus excitat enses,
addit acerba sonum Teumesi e vertice crinem
incutiens acuitque tubas et sibila miscet
345
Tisiphone: stupet insolito clangore Cithaeron
marcidus et turres carmen non tale secutae,
iam trepidas Bellona fores armataque pulsat
limina, iam multo laxantur cardine Thebae.
turbat eques pedites, currus properantibus obstant,
350
ceu Danai post terga premant: sic omnibus alae
artantur portis septemque excursibus haerent.
Ogygiis it sorte Creon, Eteoclea mittunt
Neistae, celsas Homoloidas occupat Haemon,
Hypsea Proetiae, celsum fudere Dryanta
355
Electrae, quatit Hypsistas manus Eurymedontis,
culmina magnanimus stipat Dircaea Menoeceus.
qualis ubi aversi secretus pabula caeli
Nilus et Eoas magno bibit ore pruinas,
scindit fontis opes septemque patentibus arvis
360