Kitap 8
Amphiaraus aves, tantaeque haud invidus artis
gaudebat dici similem iuxtaque secundum,
illum ingens confundit honos inopinaque turbat
gloria et oblatas frondes submissus adorat,
seque oneri negat esse parem cogique meretur:
285
sicut Achaemenius solium gentesque paternas
excepit si forte puer, cui vivere patrem
tutius, incerta formidine gaudia librat,
an fidi proceres, ne pugnet volgus habenis,
cui latus Euphratae, cui Caspia limina mandet;
290
sumere tunc arcus ipsumque onerare veretur
patris equum, visusque sibi nec sceptra capaci
sustentare manu nec adhuc implere tiaram.
Atque is ubi intorto signatus vellere crinem
convenitque deis, hilari per castra tumultu
295
vadit ovans ac, prima sui documenta, sacerdos
Tellurem placare parat: nec futile maestis
id visum Danais, geminas ergo dicet aras
arboribus vivis et adulto caespite texi
imperat, innumerosque deae, sua munera, flores
300
et cumulos frugum et quicquid novat impiger annus
addit et intacto spargens altaria lacte
incipit: ‘o hominum divomque aeterna creatrix,
quae fluvios silvasque animarum et semina mundo
cuncta Prometheasque manus Pyrrhaeaque saxa
305
gignis, et impastis quae prima alimenta dedisti
mutastique viris, quae pontum ambisque vehisque:
te penes et pecudum gens mitis et ira ferarum
et volucrum requies; firmum atque immobile mundi
robur inoccidui, te velox machina caeli
310
aere pendentem vacuo, te currus uterque
circuit, o rerum media indivisaque magnis
fratribus! ergo simul tot gentibus alma, tot altis
urbibus ac populis, subterque ac desuper una
suffieis, astriferumque domos Atlanta supernas
315
ferre laborantem nullo vehis ipsa labore:
nos tantum portare negas, nos, diva, gravaris?
quod, precor, ignari luimus seelus? an quia plebes
externa Inachiis huc adventamus ab oris?
omne homini natale solum, nee te, optima, saevo
320