Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 8

 
quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso
 
quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit,
 
ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus,
 
ipse nihil certum sagis clangoribus aether
 
praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes. 205
 
iamque erit ille dies, quo te quoque conseia fatis
 
templa colant reddatque tuus responsa sacerdos.’
 
talia fatidico peragunt sollemnia regi,
 
ceu flammas ac dona rogo tristesque rependant
 
exsequias mollique animam tellure reponant. 210
 
fracta dehinc eunetis aversaque pectora bello:
 
sic fortes Minyas subito cum funere Tiphys
 
destituit, non arma sequi, non ferre videtur
 
remus aquas, ipsique minus iam ducere venti.
 
iam fessi gemitu, paulatim et corda levavit 215
 
exhaustus sermone dolor, nox addita curas
 
obruit et facilis lacrimis inrepere somnus.
 
At non Sidoniam diversa in parte per urbem
 
nox eadem: vario producunt sidera ludo
 
ante domos intraque, ipsaeque ad moenia marcent 220
 
excubiae; gemina aera sonant Idaeaque terga
 
et moderata sonum vario spiramine buxus.
 
tune dulces superos atque omne ex ordine alumnum
 
numen ubique sacri resonant paeanes, ubique
 
serta coronatumque merum, nunc funera rident 225
 
auguris ignari, contraque in tempore certant
 
Tiresian laudare suum; nunc facta revolvunt
 
maiorum veteresque canunt ab origine Thebas:
 
hi mare Sidonium manibusque adtrita Tonantis
 
cornua et ingenti sulcatum Nerea tauro, 230
 
hi Cadmum lassamque bovem fetosque cruenti
 
Martis agros, alii Tyriam reptantia saxa
 
ad chelyn et duras animantem Amphiona cautes,
 
hi gravidam Semelen, illi Cythereia laudant
 
conubia et multa deductam lampade fratrum 235
 
Harmoniam: nullis iam deest sua fabula mensis,
 
ceu modo gemmiferum thyrso populatus Hydaspen
 
Eoasque domos nigri vexilla triumphi
 
liber et ignotos populis ostenderet Indos.
 
Tunc primum ad coetus sociaeque ad foedera mensae 240

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi