Kitap 8
maesta viris requies et nox auctura timores.
Quae tibi nunc facies, postquam permissa gemendi
copia? qui fletus galeis cecidere solutis?
nil solitum fessos iuvat; abiecere madentes,
sicut erant, clipeos, nec quisquam spicula tersit,
165
nec laudavit equum, nitidae nec cassidis altam
compsit adornavitque iubam; vix magna lavare
vulnera et efflantes libet internectere plagas:
tantus ubique dolor, mensas alimentaque bello
debita nec pugnae suasit timor: omnia laudes,
170
Amphiarae, tuas fecundaque pectora veri
commemorant lacrimis, et per tentoria sermo
unus: abisse deos dilapsaque numina castris.
‘heu ubi laurigeri currus sollemniaque arma
et galeae vittatus apex? hoc antra lacusque
175
Castalii tripodumque fides? sic gratus Apollo?
quis mihi sidereos lapsus mentemque sinistri
fulguris, aut caesis saliat quod numen in extis,
quando iter, unde morae, quae saevis utilis armis,
quae pacem magis hora velit? quis iam omne futurum
180
proferet, aut cum quo volucres mea fata loquentur?
hos quoque bellorum casus nobisque tibique
praescieras, et — quanta sacro sub pectore virtus! —
venisti tamen et miseris comes additus armis,
et cum te tellus fatalisque hora vocaret,
185
tu Tyrias acies adversaque signa vacasti
sternere; tunc etiam media de morte timendum
hostibus infestaque abeuntem vidimus hasta,
et nunc te quis casus habet? poterisne reverti
sedibus a Stygiis altaque erumpere terra?
190
anne sedes hilares iuxta tua numina Parcas
et vice concordi discis ventura docesque?
an tibi felices lucos miseratus Averni
rector et Elysias dedit inservare volucres?
quidquid es, aeternus Phoebo dolor et nova clades
195
semper eris mutisque diu plorabere Delphis,
hic Tenedon Chrysenque dies partuque ligatam
Delon et intonsi eludet penetralia Branchi,
nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam
limina nec Lyciam supplex consultor adibit.
200