Kitap 8
attremit oranti, suaque et quae desuper urguet
nutabat tellus: non fortius aethera vultu
torquet et astriferos inclinat Iuppiter axes.
At tibi quos inquit, ‘manes, qui limite praeceps
non licito per inane ruis?’ subit ille minantem
85
iam tenuis visu, iam vanescentibus armis,
iam pedes: exstincto tamen indecerptus in ore
augurii perdurat honos, obscuraque fronti
vitta manet, ramumque tenet morientis olivae.
‘si licet et sanctis hic ora resolvere fas est
90
manibus, o cunctis finitor maxime rerum,
at mihi, qui quondam causas elementaque noram,
et sator, oro, minas stimulataque corda remulce,
neve ira dignare hominem et tua iura timentem,
nam nec ad Herculeos — unde haec mihi proelia 2? — raptus,
95
nec venerem inlicitam — crede his insignibus — ausi
intramus Lethen: fugiat ne tristis in antrum
Cerberus, aut nostros timeat Proserpina currus,
augur Apollineis modo dilectissimus aris,
testor inane chaos — quid enim hic iurandus Apollo? — ;
100
crimine non ullo subeo nova fata, nec alma
sic merui de luce rapi; scit iudicis urna
Dictaei verumque potest deprendere Minos,
coniugis insidiis et iniquo venditus auro
Argolicas acies — unde haec tibi turba recentum
105
umbrarum, et nostrae veniunt quoque funera dextrae —
non ignarus ini: subito me turbine mundi —
horret adhuc animus — mediis e milibus hausit
nox tua. quae mihi mens, dum per cava viscera terrae
vado diu pendens et in aere volvor operto?
110
ei mihi! nil ex me sociis patriaeque relictum,
vel captum Thebis; iam non Lernaea videbo
tecta, nec attonito saltem cinis ibo parenti,
non tumulo, non igne miser lacrimisque meorum
productus, toto pariter tibi funere veni,
115
nil istis ausurus equis; nec deprecor umbram
accipere et tripodum iam non meminisse meorum.
nam tibi praesagi quis iam super auguris usus,
cum Parcae tua iussa trahant? sed pectora flectas
et melior sis, quaeso, deis. si quando nefanda
120