Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 8

 
inspicitur. tumidusne meas regnator Olympi
 
explorat vires? habeo iam quassa Gigantum
 
vincula et aetherium cupidos exire sub axem
 
Titanas miserumque patrem: quid me otia maesta
 
saevus et implacidam prohibet perferre quietem 45
 
amissumque odisse diem? pandam omnia regna,
 
si placet, et Stygio praetexam Hyperiona caelo.
 
Arcada nec superis — quid enim mihi nuntius ambas
 
itque reditque domos? — emittam et utrumque tenebo
 
Tyndariden. cur autem avidis Ixiona frango 50
 
verticibus? cur non exspectant Tantalon undae?
 
anne profanatum totiens chaos hospite vivo
 
perpetiar? me Pirithoi temerarius ardor
 
temptat et audaci Theseus iuratus amico,
 
me ferus Alcides, tunc cum custode remoto 55
 
ferrea Cerbereae tacuerunt limina portae;
 
Odrysiis etiam pudet heu! patuisse querellis
 
Tartara: vidi egomet blanda inter carmina turpes
 
Eumenidum lacrimas iterataque pensa Sororum;
 
me quoque — sed durae melior violentia legis. 60
 
ast ego vix unum, nec celsa ad sidera, furto
 
ausus iter Siculo rapui conubia campo:
 
nec licuisse ferunt; iniustaeque a Iove leges
 
protinus, et sectum genetrix mihi computat annum,
 
sed quid ego haec? i, Tartareas ulciscere sedes, 65
 
Tisiphone; si quando novis asperrima monstris,
 
triste, insuetum, ingens, quod nondum viderit aether,
 
ede nefas, quod mirer ego invideantque Sorores,
 
atque adeo fratres — nostrique haec omina sunto
 
prima odii — , fratres alterna in vulnera laeto 70
 
Marte ruant; sit, qui rabidarum more ferarum
 
mandat atrox hostile caput, quique igne supremo
 
arceat exanimes et manibus aethera nudis
 
commaculet: iuvet ista ferum spectare Tonantem.
 
praeterea ne sola furor mea regna lacessat, 75
 
quaere deis qui bella ferat, qui fulminis ignes
 
infestumque Iovem clipeo fumante repellat.
 
faxo haud sit cunctis levior metus atra movere
 
Tartara, frondenti quam iungere Pelion Ossae.’
 
dixerat; atque illi iamdudum regia tristis 80

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi