Kitap 8
terrigenas mentita patres! quo tenditis’ inquit,
‘ degeneres? meliusne iacet pro sanguine nostro
hospes Atys? tantum hospes adhuc et coniugis ultor
infelix nondum iste suae; nos pignora tanta
prodimus?’ insurgunt iusto firmata pudore
605
agmine, cuique suae rediere in pectora curae.
Interea thalami secreta in parte sorores,
par aliud morum miserique innoxia proles
Oedipodae, varias miscent sermone querellas,
nec mala quae iuxta, sed longa ab origine fati,
610
haec matris taedas, oculos ast illa paternos,
altera regnantem, profugum gemit altera fratrem,
bella ambae, gravis hinc miseri cunctatio voti:
nutat utroque timor, quemnam hoc certamine victum,
quem vicisse velint: tacite praeponderat exsul.
615
sic Pandioniae repetunt ubi fida volucres
hospitia atque larem bruma pulsante relictum,
stantque super nidos veterisque exordia fati
adnarrant tectis, it truncum ac flebile murmur;
verba putant, voxque illa tamen non dissona verbis,
620
atque ibi post lacrimas et longa silentia rursus
incohat Ismene: ‘quisnam hic mortalibus error?
quae decepta fides? curam invigilare quieti
claraque per somnos animi simulacra reverti?
ecce ego, quae thalamos nec si pax alta maneret,
625
tractarem sensu — pudet heu! — conubia vidi
nocte, soror; sponsum unde mihi sopor attulit amens
vix notum visu? semel his in sedibus illum,
dum mea nescio quo spondentur foedera pacto,
respexi non sponte, soror, turbata repente
630
omnia cernebam, subitusque intercidit ignis,
meque sequebatur rabido clamore reposcens
mater Atyn. quaenam haec dubiae praesagia cladis?
nec timeo, dum tuta domus milesque recedat
Doricus et tumidos liceat componere fratres.’
635
Talia nectebant, subito cum pigra tumultu
expavit domus, et multo sudore receptus
fertur Atys, servans animam iam sanguine nullo,
cui manus in plaga, dependet languida cervix
exterior clipeo, crinesque a fronte supini.
640