Thesauros Edebiyat Destan Thebais

Thebais

Thebais Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Kitap 7

 
terribilemque vagas ululatum spargit in auras.
 
exsiluere animi, dubiumque in murmure vulgus
 
pendet: ‘ubi iste fragor? ni fallimur aure. sed unde
 
pulvereo stant astra globo? num Ismenius ultro
 
miles? ita est: veniunt, tanta autem audacia Thebis? 125
 
an dubitent — age! — , dum inferias et busta colamus?’
 
haec Pavor attonitis; variosque per agmina vultus
 
induitur, nunc Pisaeis e milibus unus,
 
nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostesque propinquos
 
adiurat turmasque metu consternat inani. 130
 
nil falsum trepidis, ut vero amentibus ipse
 
incidit et sacrae circum fastigia vallis
 
turbine praevectus rapido ter sustulit hastam,
 
ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit:
 
arma, arma insani sua quisque ignotaque nullo 135
 
more rapit, mutant galeas alienaque cogunt
 
ad iuga cornipedes; ferus omni in pectore saevit
 
mortis amor caedisque, nihil flagrantibus obstat:
 
praecipiant redimuntque moras, sic litora vento
 
incipiente fremunt, fugitur cum portus; ubique 140
 
vela fluunt, laxi iactantur ubique rudentes;
 
iamque natant remi, natat omnis in aequore summo
 
ancora, iam dulcis medii de gurgite ponti
 
respicitur tellus comitesque a puppe relicti.
 
viderat Inachias rapidum glomerare cohortes 145
 
Bacchus iter; gemuit Tyriam conversus ad urbem,
 
altricemque domum et patrios reminiscitur ignes,
 
purpureum tristi turbatus pectore vultum:
 
non crines, non serta loco, dextramque reliquit
 
thyrsus, et intactae ceciderunt cornibus uvae. 150
 
ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu
 
ante Iovem — et tunc forte polum secretus habebat —
 
constitit, haud umquam facie conspectus in illa —
 
nec causae latuere patrem — , supplexque profatur:
 
‘ exscindisne tuas, divum sator optime, Thebas? 155
 
saeva adeo coniunx? nec te telluris amatae
 
deceptique laris miseret cinerumque meorum?
 
esto, olim invitum iaculatus nubibus ignem
 
— credimus — : en iterum atra refers incendia terris,
 
nec Styge iurata, nec paelicis arte rogatus. 160

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi