Kitap 7
Atque ea cunctantes Tyrii primordia belli
Iuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos,
concussitque caput, motu quo celsa laborant
sidera proclamatque adici cervicibus Atlas,
tunc ita velocem Tegees adfatus alumnum:
5
‘i, medium rapido Borean inlabere saltu
Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi
sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem
nubibus hibernis et nostro pascitur imbri,
atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors,
10
quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque
insatiatus habet caraeque in sanguine gentis
luxuriat: propere monitus iramque parentis
ede, nihil parcens, nempe olim accendere iussus
Inachias acies atque omne, quod Isthmius umbo
15
distinet et raucae circumtonat ira Maleae:
illi vix muros limenque egressa iuventus
sacra colunt; credas bello rediisse, tot instant
plausibus, offensique sedent ad iusta sepulcri.
hicne tuus, Gradive, furor? sonat orbe recusso
20
discus et Ocbalii coeunt in proelia caestus,
at si ipsi rabies ferrique insana voluptas
qua tumet, immeritas cineri dabit impius urbes
ferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantem
sternet humi populos miseruntque exhauriet orbem,
25
nunc lenis belli nostraque remittitur ira.
quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis
ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris —
nil equidem crudele minor —, sit mite bonumque
numen, et effreni laxentur in otia mores,
30
reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra
ius erit: aspiciam terras pacemque iubebo
omnibus; Ogygio sat erit Tritonia bello.’
Dixerat, et Thracum Cyllenius arva subibat;
atque illum Arctoae labentem cardine portae
35
tempestas aeterna plagae praetentaque caelo
agmina nimborum primique Aquilonis hiatus
in diversa ferunt: crepat aurea grandine multa
palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri.
hic steriles delubra notat Mavortia silvas —
40